Illustrissime domine,
Non sine causa, literae Excellentiae vestrae datae 12 Septembris2 sollicitudinem pro Vinariensi3 exercitu ostendunt. Creduntur jam Brisaci inter se colloqui testamenti executores4, Guebrianus5, Choisiacus6 pro Gallo, pro
617
electore7 Paulius8 et Peblitzius9. Rex10 in literis suis aperte dicit exercitum hunc vivente duce Vinariensi in suis fuisse stipendiis, sibi militasse; quod et dux negavit semper foederatum se Galliae ferens et negant milites. Pecunias pollicetur universis et singulis. Idem facit qui res caesaris11 Basileae agit12 offerens XL menses Romani, ut loquuntur, itineris. Elector se omnia praestiturum dicit exercitui, quae praestitit Vinariensis, si imperium ipsius accipiatur. Dux Longavillanus13 Colmariae et horum colloquiorum exitum et Halerii14 Moieno jam capto die 6 Septembris hujus ad se cum copiis adventum exspectat postea tentaturus aliquid. Vident Galli, si Brisaco et hoc exercitu potiantur magnum se pignus habituros ad pacem constituendam suo ex usu. Multa eo tendere videntur.Rex Gratianopoli est ibique sororem viduam Sabaudicam15 exspectat, quae tot locis pridem, nunc et arce Nicaeae et Villafranca oppido16 excussa nullam nisi ex pace salutem sperat, quanquam, ni fallor, hanc quoque incertam aversis adeo17 popularium animis.
Dux autem Carolus18 Bruxellas ivit, ut ibi ostendat infelici tam diu bello imponi sibi pacis quaerendae necessitatem. Praeter haec rumor nuptiarum principis Hispani19 cum Angli filia20 multis ex Anglia literis auctoritatem nactus illas, quae Brisaci nunc fervent, consultationes difficiliores reddit. Erlachius21 et Rosa22 in Gallos proniores putantur, minus caeteri. Discordiae ac suspiciones jam hoc effecere, ut e Palatinatu, ubi res satis bene procedebant, revocatus sit exercitus ille ad propiora Benfeldio; vacuum autem a nostris Palatinatum ac ei vicina ingressus hostis VIII millium aut ampliore cum exercitu Landavium jam receperit, credo et Germeshemium, nam eo iverat. Interim aliae cohortes multaeque machinae Hohentwilum adhuc infestant. Comitatenses Burgundi nondum impetrato quod volebant, Ivoium nunc obsident.
De nostrorum rebus prosperis tum apud Bannerium23 tum in Brandenburgicis terris est, quod Deo agamus gratias. Qui hic sunt Hassici24 volunt nos credere
618
abruptam omnem cum imperatore25 depaciscendi spem. Sed non mirum si credunt tarde, quos saepe tales rumores fefellere.Ab Anglia nihil adhuc video, quale vellemus, metuoque, ne ejus rex26 adversus Scotos parum adhuc morigeros utatur illis militibus; sex millia esse dicuntur, qui cum Corunnensi classe nunc ad oram ejus se receperunt duabus bellicis navibus exuti, mersa una, capta altera vi Batavorum, sed quorum victoriam imminuit navis ipsorum quoque suo igne corrupta27 et pulveris bellici penuria, quae, quanquam ex Caleto aliquid submissum fuit, vetuit instare cedentibus.
De Ragotskio28 nihil habeo. Sed multis ex locis scribitur sultanus29 podagram contraxisse gravem ex venere ac vino utroque immodico. Sed non et imperium erit arthriticum30. Sexaginta illa Tartarorum millia, de quibus rumor multus fuerat, creduntur opem latura Moldavo dynastae adversus Valachum31 sultano male obsequentem.
De conatu in Hulstam32 merito timidam faciebat Excellentiam vestram tempus anni, hostis in omnia intentus magnis cum copiis.
Veneti praeter promissas pecunias tentoria splendida donaque alia mittunt Constantinopolim. Sicilia, Melite, Polonia a Turca sibi metuunt.
Helvetii Badae conventum habent33 excitati literis primorum exercitus Vinariensis. Mittent eodem et Rhaeti, quorum Gullerus34 ad sui ac castelli ad Rhenum tutelam auxilia non a35 Gallis tantum, sed et a Venetis jam Turcico bello liberatis sperat, quam certo nescio.
Caesariani ad Schafhusium usque excursarunt nuper adjutique sunt victu a Badensibus, a Solodurianis lintribus.
Ex magna pecunia, quae ex America advenit Hispanis, pars in Italiam, pars in Germaniam, pars in Belgiam mittitur.
Princeps Casimirus36 jam in arce est Silvae Vicennensis, habet in ministerio suo Polonos quinque. Amoti sunt autem milites, qui in ipso ejus cubiculo collocati prius fuerant.
619
Tautavellam in comitatu Ruscinonensis municipium cepit princeps Condaeus37 sexto mensis hujus die. Norembergae erit caesarianorum principum ordinumque conventus medio Octobri.
Frater Vinariensis ducis38 dicitur Brisacum venturus, non ad bellum, sed rerum privatarum causa.
Haec addam satis comperta. Hispani milites in totum agrum Montisferrati se diffundunt. Alaisius39 militem, quem in Provincia habebat, dimittit, et classem ex mari illo Massiliam reduxit Harcurtius40. Princeps Condaeus cepit et alterum municipium Colperduam. Millereius41 excursiones facit in Atrebates. Piccolominaeus42 autem castellum justae magnitudinis fabricat inter Arlonum et Ivoium43. Abbatia Remiremontii in Lotharingia bello utrinque exemta est. Ea autem dicio late patet. Noyerius44 iterum sensit ἀπόπληξιν.
Rodius45 ingenio, comitate, et supra aetatem rerum peritia valet talisque habitus in hac aula fuit. Sed ad quas partes tandem se sit applicaturus, multum dubito.
Deus, Excellentiam vestram omnesque ei caros incolumes florentesque praestet.
Excellentiae Vestrae
ad cuncta observantiae officia semper paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 24 Septembris 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Regina Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Alf. 2 oct. 1639.