eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4286. 1639 september 10. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Ea, quae de Vinariensi2 exercitu nuntiat Excellentia vestra literis 29 Augusti3, etiam hic audiuntur. Sed rex4 eo mittit novam pecuniam, ut quidam ajunt, ad tres milliones; ea quid sit effectura, videbimus.

    Non multum ibi nunc geritur. Hohentwila circumsessa manet. Capta sunt a Vinariensibus aliqua in Palatinatu loca; eo metu concussum Mogontiacensem5 ajunt abiisse Coloniam. Ajunt ii, qui Brisaci sunt, milites se non pro augendo Galliae imperio aut in lucri spem, sed pro salute Germaniae arma cepisse: eadem si eorum commilitibus mens est, non extra spem esset, quod dicit Excellentia vestra de conjunctione cum Coningsmarckio6. At Galli censent exercitum non Suedica, non Germanica, sed Gallica pecunia sustentatum suum potius quam alterius cujusquam esse debere. Quod si jam adesset ibi elector Palatinus7 et aliquod foedus inter Suediam Angliamque factum esset, possemus minus esse solliciti.

    Induciae in Italia satis durae Gallis sunt. Nihil enim per eas invehere ipsis in Casale licet, sed tantum educere sexcentos milites et totidem substituere alios. An eae duraturae sint, an transiturae in pacem, an vero resumendum bellum, ad quod e Gallia cum X millibus mitti comes Guichius8 dicitur, brevi apparebit.

    Rex Lugduni legatos Polonum9 Hetruscumque10 opperitur.

    584

    De Burgundiae comitatu extra bellum ponendo magnam spem habent Helvetii. Et de pactionibus cum duce Carolo11, per quas fructus Lotharingiae et oppida aliquot in quinque annos ipsi concedantur, multus hic rumor est; et literae quaedam ea de re scriptae ad Piccolominaeum12 pervenerant, qui Bruxellas ea de re scripsit. Sed audio ibi extra tales suspiciones esse ducem Carolum.

    Pro certo habemus hic Turcae13 pacem esse et cum Persa14, qui quotannis sericum ei mittet, quantum centum cameli ferent, et cum Venetis, qui eam15 CCC16 millibus sequinorum a sultano aliqua praeterea pecunia in Purpuratos data redemerunt. Iam in Hungariam, an in Poloniam se injectura sit ista potentia, videbimus.

    Ragotskium17 audio modo ad Turcam respicere modo ad imperatorem18 et facile cum hoc conventurum, si ad quatuor comitatus in Hungaria, qui ipsi offeruntur, adjiciantur et tres alteri, quot habuit Bethlehemus Gabor19.

    Illa de D. Bannerio20 et de Landsberga valde mihi placent.

    Radzivilii21 epistolam Excellentiae vestrae beneficio legi. Iam vero ad me aliunde quoque perscriptum fuerat edixisse Poloniae regem22, ne quo facto induciae laederentur. Ni fallor, parum in Dania nec plus in Polonia promovebunt Batavi captis lucri dulcedine et in id persequendum obstinatis regum23 animis.

    Comes Licestrius24 de principe Ruperto25 spem habet bonam, de foedere parcius loquitur. Archiepiscopi Cantuariensis26 epistolam27 jam videram scriptam νουνεχῶς. Doleo a Scotis capta arma in regem28 optimum et optimi in ecclesia regiminis tutorem. Pacem optavi semper, et nunc, ut quae facta est maneat, opto. Sunt tamen quae me ab ea parte securum non sinunt.

    Apud Rhaetos restituendi auctoritatem suam bella Gallis occasio est, cum tribunus Gulerus29 Gallicae amicitiae retinentissimus castellum ad Rhenum suae potestatis fecerit30: qui si hinc juvabitur, revalescent afflictae ibi res protestantium.

    Comitatus Burgundici loca quaedam Bressae contermina Villicastellum,

    585

    Villettam, Fitigniacum cepit et diruit Villaregius31, qui illis in partibus Gallis imperat. Dux Longavillanus32 etiamnum in Bernatium haeret finibus in principatu suo Novicastelli exspectans, quomodo Gallicae apud exercitum molitiones sint successurae. Choisiacus33 ab exercitu Vinariensi ad regem rediit. Refert testamenti executores34 excusasse se, quominus commissas sibi copias cum Gallis conjungerent ad Germeshemi obsidium. Regem Divione cum esset et pontificis nuntius35 et legatus Venetus36 de pace interpellarunt.

    Helvetii pergunt orare regem ut comitatus Burgundiae extra belli mala ponatur parati quatuor oppida in pignus pacis custodire regis impendiis.

    Halerius37 ad Moienum haeret vis ulla cum spe potiundi.

    Marescallus Castilionaeus38 Hiberno milite auctus est; Millereii39 miles autem40 ad insulas usque Flandriae excurrit miramque facit vastitatem. Munit idem Millereius se ad Avinum et Sancti Martini; Castilionaeus autem ad Viridunos quatuor leucis remotus a Piccolominaeo.

    Caesariani tenentes se inter Danubium et Rhenum hunc amnem transire conantur ad Keiserstulam.

    Archiepiscopus Burdegalensis41 ab ultimo itinere nulla re facta redit.

    Cantecroja42 filiam43 duci Lotharingo peperit Treveris. Sermones nonnulli de sponsalibus inter principem Angliae44 et Hispani filiam45.

    Princeps Casimirus46 nondum in Silvam Vicennensem venit trahens liberum aerem specie sequioris valetudinis, dum potest. Creditur legato Hetruriae etiam hoc negotium mandatum.

    De tribus illis millionibus destinatis ad exercitum Vinariensem missa eo intelligo non nisi CCC millia scutatorum. In Italia autem plane jam pacem factam inter viduam47 fratresque48, ita ut neutrarum posthac sint partium. Rex iratum se simulat.

    586

    Dux Carolus Grangio49 ad se misso dixit se matrimonium cum ea, quae hic est50, habere, irritum, fecisse novum cum marchionissa de Cantecroi. Illam autem in Brabantia51 a cardinali Hispano52 non habitam ut feminam principem indigne ferre dicitur dux Carolus, nisi forte talibus rumoribus Galli sibi blandiuntur.

    Suedia a Gallicis vinculis, si velit, satis expedita per Italicas inducias, an se novis Batavicis vinculis adstringi passura sit, est cur dubitem.

    Palatinae domus hic quidem ὥσπερ Μεγαρέων οὐδεὶς λόγος53. Respiciat54 eam clemens Deus omnemque orbem christianum, praecipue regnum Suedicum ejusque ministros, nominatim autem Excellentiam vestram omnesque ei caros.

    Excellentiae vestrae ad omnia cultus officia paratissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 Septembris novi Calendarii anni 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Alf. 13/23 7bris A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 196. Gedrukt Epist., p. 561. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Ontbreekt. De copie te Uppsala geeft als datum 19 augustus, kennelijk volgens de oude stijl.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt, keurvorst van Mainz.
    6 - Hans Christoph, graaf van Königsmark.
    7 - Karl Ludwig van de Palts.
    8 - Antoine de Gramont, graaf van Guiche (1604-1678).
    9 - De Poolse gezant Christophe Corvinus Gasziewski. Hij kwam pas begin 1640 in Frankrijk aan.
    10 - Del Nero; zie de Gazette de France dd. 27 augustus 1639.
    11 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    12 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    13 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    14 - Safī I (Sam Mirza).
    15 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘cum’.
    16 - De copie te Uppsala geeft ‘CCCC’.
    17 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    18 - Ferdinand III.
    19 - Gabriël Bethlen von Iktar (Bethlen Gabor), gestorven in 1629.
    20 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér. De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘Bannerii’.
    21 - Vermoedelijk Christoph Radziwiłł en niet diens neef Boguslaus Radziwiłł.
    22 - Wladislas IV (VII).
    23 - Christiaan IV van Denemarken en de Poolse koning.
    24 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    25 - Ruprecht van de Palts.
    26 - William Laud.
    27 - Zie no. 4262, p. 539 n. 11.
    28 - Karel I van Engeland.
    29 - Johann Peter Guler von Weinegg.
    30 - De copie heeft ‘fecit’.
    31 - Charles de Neufville, markies van Villeroy.
    32 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    33 - Jean de Choisy de Camp.
    34 - Johann Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    35 - Giorgio Bolognetti. De extraordinarius nuntius was Ranuccio Scotti; vgl. de Gazette de France dd. 10 september 1639 no. 126: ‘Ce jour-là qui estoit le 2 de ce mois les Nonces extraordinaire & ordinaire de Sa Sainteté & l'Ambassadeur de Venise eurent audiance du Roy’.
    36 - Anzolo Correr.
    37 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    38 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    39 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    40 - Het woord ‘autem’ ontbreekt in de uitgave der Epist. en is aangevuld uit de copie te Uppsala.
    41 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    42 - Béatrix de Cusance, prinses van Cantecroix (1614-1663).
    43 - Op 23 augustus had zij het leven geschonken aan een dochter, de toekomstige Madame de Lillebonne.
    44 - Vermoedelijk de kroonprins Karel II (1630-1685).
    45 - Maria Teresa van Oostenrijk. Zij trouwde later met Lodewijk XIV.
    46 - Jan II Kazimierz.
    47 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    48 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco, prins van Carignano.
    49 - Jacques de Loys, heer van La Grange aux Ormes.
    50 - Nicole, hertogin van Lotharingen.
    51 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘Brabantiam’.
    52 - De Infante D. Fernando.
    53 - Plutarchus Symp. 8.8.730D: πολιτῶν ὥσπερ Μεγαρέων οὐδεὶς λόγος; zie ook ibid. 5.7.682F en Callimachus Epigr. 27.6: νύμφης ὡς Μεγαρέων οὐ λόγος οὐδ᾽ ἀριϑμός. Zie tenslotte nog Erasmus Adag. Chil. II Cent. I Prov. LXXIX (ed. Clericus II, kol. 437-439).
    54 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘respicit’.