Excellentissime atque illustrissime domine,
Perstant adhuc, ut literis doceor, in eo Vinarienses milites, ut neque Brissacum tradere regi2 velint neque Longavillani3 imperium agnoscere. Neque tamen quae ipsis per Badensem marchionem4 et Paulium5 ab Anglia dantur spes, magni faciunt, quippe a regno sibi longinquo non admodum pecunioso et in consiliis nutante. Dux Wilhelmus Vinariensis6 an venire ad exercitum per caesarianos possit, an audeat bellum in imperatorem7 sumere, dubitatur merito; tum vero per illum nominis aliqua, virium nulla sit futura accessio. Quare plerisque optimum factu videtur conjungere se cum Koningsmarckio8, quando et ipsi Suedico adhuc se sacramento obligatos sentiant.
Iidem milites capto Germeshemo et vicinis aliquot locis nunc circa Spiram haerent otiosi, dum caesariani Hohentwilam adsident magis quam obsident horumque ceteri apud Offenburgum et Friburgum se tenent.
606
At hic magni nobis metus hostium nuntiantur: fuga electoris Maguntiacensis9, translatae Heidelberga Philippiburgum chartae. Bavarus10 quanquam promissa sibi pecunia militem se imperatori negavit posse mittere propriis periculis impeditum. Longavillanus nunc Colmariae est.
Aenipontana11 quatuor praefecturas Tirolenses vicinas Rhaetis et Constantiae vendidit Hispano, qui munimenta struere vult illis in locis, exspectatur ad id imperatoris consensus. Konigsmarckius ad Mulhusiam esse scribitur. Gulerus12, Rhaeticus tribunus, castello ad Rhenum excedere non vult, nisi de communi populorum sententia; quem vi cogendum ut pareat, censent Rhaetorum legati, qui Mediolani sunt13.
De Italia haec intelligimus, quo tempore factae sunt indutiae collocutos inter se cardinalem Valettam14, Longavillanum, principem Thomam15, Leganesium16, qui principi Thomae honoratiorem concedebat locum. At vidua17 ut cum principe Thoma colloqueretur, adduci multis nuntii18 suasionibus nequivit planeque ventura ad regem creditur. Principibus jam pleraque Pedemontani imperii possidentibus utiles fuere indutiae. Jam vero et Niceae arcis potiuntur obtruncato per insidias praefecto19, deinde capitali supplicio in mortuum exercito. Princeps Thomas in urbe agit Taurinorum, cum praesidio quatuor millium, Hispanis plerisque. Vidua in Salusia est. Veniunt in illas partes ab Hispania duo adhuc millia.
Venetis pax redempta D millibus nummorum regalium. Confirmat ipsis veteres conventiones addito, ut Venetis per omne mare Aegaeum persequi piratas liceat, etiam sub ipsas Turcarum arces; quod si piratae in terram exscendant, si qui Turcarum praefecti id dissimulaverint, eosque juverint, poenam non evasuros. Mittitur a sultano20 ad Venetos chiausius21, qui haec perferat a Venetis signanda. Veneti et pontifici22 et imperatori significarunt hoc suum gaudium. Miserunt et centurias quasdam in Cretam, quae insula Venetis ad sublevanda pacis hujus impendia donat centum millia regalium. Sunt ad eandem insulam naves longae XVIII plenae remigis et militis. Bajulus Venetorum, qui Constantinopoli est23, ab ipso cahimachano24 magno cum honore in domum suam reductus fuit, successor ei mittitur. Rumor erat per Italiam, sed incertus, LX millia Tartarorum in Bosniam venisse infesta imperatori. Ad Vadum Italiae portum naves sunt longae Hispanorum supra XL adversus fortuita a Turcis aut Gallis.
Videtur Longavillanus, si imperium in exercitum Vinariensis consequi non
607
potest, duo curaturus, primum ut opimiore stipendio partem ejus ad se attrahat, deinde ut majore ipse cum exercitu obstet eorum conatibus et quae capere ipsi possent praeripiat. Ad eam rem mitti ad eum dicuntur octo millia militum; in Italiam vero scribitur iturus Alaisius25 cum sex peditum millibus, equitibus quingentis.Leopoldum archiducem26 fama est in Bohemiam ire auctum magisterio Teutonici ordinis summoque imperio in caesarianos exercitus.
Intelligimus jam coeptum haberi in Soctia parlamentum sine episcopis invito rege27. Praeterea Scoti in finibus Angliae praesidia habent ad tria millia inque eodem fine se immuniunt, quia scilicet et rex Bervici ac Carlislae militis aliquid reliquerat.
Legatus Galliae28 vidit palatinum29; neque vero Electoris neque Celsitudinis ei nomen dedit. Veneto legato30 id imitari volente noluit id ferre palatinus.
Pontificis agens31 ex Anglia Romam rediit multis cum donis a rege, regina32 ejusque matre33. Rex Angliae minaci edicto34 vetuit, ne quis penes se habeat interpretationes quasdam regiae potestati noxias, quas ad pacis capita pro suo arbitratu Scoti fecerant. Ipsam chartam, quam ea de re Scoti dederant Arundelio comiti35, jussit manu uri carnificis.
Moyenum cepere tandem Galli. Ad Montmedium immunit se Piccolominius36. Seditiones quaedam novae eruperunt Pontoissini, Falasiae et alibi.
Scripsit dux Carolus37 Bruxellam, cum parum opis in armis sit imperatoris et regis Hispaniae38, sperare se permissum sibi iri, ut se quanti potest minimi a malis redimat. In conditionibus, quas Galli ei offerunt, est et successio Lotharingiae ex jure Salico nuper constituto39 et matrimonium fratris regii40 cum
608
ducis sorore41. Nihil tamen adhuc peractum est, ut nec de Burgundico comitatu.Curam pro me de pecuniis in posterum tuae Sublimitati pergo commendare, ut functioni meae tranquillior incumbam, et pro ipsius prosperitate Deum precari.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 17 Septembris 1639.
Piratae ex Africa Sardiniam populati sunt. Condaeus princeps42 Tautavellam43 obsidet.
Fontanus44 ad Sancti Venantii castra habet bono loco opposita Mileraeo45, qui ad Avinum est.
Pecunia nova missa est Brissacum ad L millia scutatorum.
Normannia ob seditiones exsoluta novis oneribus exemplum aliis provinciis praebat damnosum regis aerario.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.