142
Illustrissime domine,
Valetudinem Excellentiae vestrae non tam esse prosperam quam ego ex animo opto quamque negotia publica desiderant dolens ex literis 21 Februarii datis2 intelligo Deumque precor, ut eam plene restituat publicaque simul et privata in statum reducat meliorem.
Quod optimum Excellentia vestra judicat, idem secuturum ducem Vinariensem3 credo nunc maxime, cum ingentes in Suevia sint hostium copiae et Philippiburgi magna congeries alimentorum et eorum, quibus bellum indiget; ac Leopoldus4 dicatur in eas venire partes ipso imperatore5 consessuro illis in locis, unde se Bannerii6 conatibus possit opponere. Non abs re foret etiam Suedicis literis ducem in suo confirmari proposito et inde quoque excusationibus ejus, quominus in hanc aulam veniat, pondus aliquod adjici. Ego interim quod re cogente suasi, porro suadere non desinam satis intelligens, quantum in eo vertatur et ducis et Germaniae negotium.
Inter causas, quae retro egerunt Bannerium, et hanc fuisse arbitror, quod dux Vinariensis non ad ipsum propius, sed in comitatum Burgundiae profectus esset. Dedit quidem hoc dux Galliae utilitatibus. Sed ipsius quoque exercitus non alibi melius ali per hyemem potuit planeque et equitatus et peditatus vires ibi recollegerunt.
D. Estampio7 nocuit Vesaliensis8 actio, in qua hujus aulae desideriis satisfactum non est.
Eadem haec aula queritur nec venire D. Cnutium9 nec certi quid haberi, an secutura sint quae in se receperat.
Amstelodamenses video secutos morem veterem, qui id habet, ut, siquid foederati aut postulandum aut conquerendum habeant, id non ad civitates singulas, sed ad conventum Hollandiae perferant, ex quo conventu deinde, si opus10 sit, mittatur ad civitates deliberatio.
Electorem Palatinum11 ivisse ad castra D. Bannerii arbitrabatur, qui huc ejus missu venerat. Caeterum de Scoticis rebus nihildum boni mihi mens auguratur.
143
Ita et quae inde veniunt epistolae et qui hic habentur sermones laeva nuntiant. Deus has nubes discutiat, quae dum Britanniam agitant, nihil audeo sperare de foedere.Illustrem baronem Oxenstiernium12 pridem exspecto. Ostendam ei, ubi venerit, quanta mihi sit in veneratione id nomen quantique Excellentiae etiam vestrae commendatio pondus habeat.
Dux Carolus13 marchionem Villam14 nec audire voluit abiitque Bruxellam nequa adversus se suspicio relinqueretur.
Tributa hic magna indicuntur ex censu tum indigenis tum peregrinis15.
Hispanus16 Gallos antevertit obsesso Castello in agro Cameracensi oppido. Satisne mature venturi sint, quos ad eam vim dissipandam misit rex Galliae17, dubito.
Et imperator et Claudia archiducissa18 literas ad Helvetios scripsere, quibus eos admonent tum reverentiae imperio debitae tum foederum cum domo Austriaca, ea ne turbent externa arma adjuvando. Et legatus imperatoris19 conventum extraordinarium poscit Helvetiorum suo sumptu libellosque spargit ad infamandos Gallos20; quorum interim dilectus parum procedunt ob non solutas, quae debebantur, pensiones.
Tres Helvetiorum civitates Tigurum, Berna, Soloturum nominarunt centuriones, qui praesint custodibus corporis delphini21. Sed adjici volunt pontificii, ne iis se liceat immiscere bello contra imperatorem aut Hispanum.
Curiae Rhaetorum magistratus in eos, qui caedis Janascii22 fuere participes, non multum inquirunt; quo ipso non parum territatur Hispanica factio
144
dilectusque Hispanici non minus ibi morarum inveniunt quam apud Helvetios Gallici.Rex Hispaniae Burgos venit, ut propior sit rebus, colligitque per Hispaniam quod potest militis. Id autem non ita multum est, quod Hispania multis suis partibus sterilis sit hominum, praeterea exhausta tot externis praesidiis, quae causa est cur terra Mediolanensis Germanis nunc maxime defensoribus utatur.
Veneti e Turcarum imperio chiausium23 exspectant. Is nobis auctor erit, quid de bello aut pace cum Venetis credendum habeamus.
De Hassis audio sperari meliora; quod si est, bene id etiam D. Estampio eveniet.
Iamiam intelligimus oppidum illud dictum Castellum in Cameracensi obsidioni exemptum. Insulanus24 sine duce Bernhardo huc redit. Baionae detecta et punita est proditio ab Hispanis enata25.
Deus Excellentiae vestrae omnibusque ad eam pertinentibus faveat idemque pacem det fesso malorum christiano orbi.
Excellentiae vestrae singulari cultu addictissimus.
H. Grotius.
Lutetiae, 5 Martij novi Calendarii anni 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae Comitis 2/12 Martij, 1639.