Illustrissime domine,
Dolendum est non successisse principi Arausionensi2 consilia in Hulstum, quae via fuerat ad capiendam Antverpiam. Θεοῦ δὲ γραμμὰς οὐχ ὑπερπηδᾷ βροτός3.
Hassici meliora nos quam antea jubent sperare. Audio autem in pactis caesarianis aliqua circa religionem non ex ipsorum voto fuisse posita. Prudenter vero faciunt, quod cum Gallia conventis ultimam manum nolunt4 imponere, nisi et
633
Suedicae societatis certi sint. Ejus autem quid sit futurum, ab Hamburgo, quo et Wolfium5 et Vulteium6 profectos audio, exspectabimus.Quid pactione Wismariensi7 de induciis ultra tres hebdomadas seorsim non faciendis convenerit, memini et quomodo se de induciis Sabaudicis Galli purgent ex quotidianis hic sermonibus satis percipio. Sed an satisfactura sint haec Suediam regentibus8, dubito; quos tamen laudo, quod fidem liberaliter implere malunt, quam occasiones tales ad discessionem accipere.
Cum Lotharingiae duce9 actum quidem, sed nihil peractum est; noluit enim se illigare inconsultis aut invitis imperatore10 et Hispano11.
De comitatu Burgundico extra bellum ponendo pendet adhuc negotium multum id commendantibus Helvetiis, quorum nunc Badae conventus12, etiam de hoc acturus est. Pontifex13 pater, sed suorum est, et eorum inter se ferruminationi diligenter studet.
Bannerium14 a Galassio15 ad pacem invitatum gloriosum est nobis. At quod rectores nostri etiam cum imperatore conciliatis prospicere cupiunt, id e re Germaniae esse non nego. Caeterum, si caesarianos novi, mansuri belli id praesagium est. Res Bannerii sane tales sunt, ut nos belli16 taedere non debeat, maxime si tam ex Bohemia quam ex Pomerania nostrorum vires in Silesiam concurrant.
Concordiam civitatis Bremensis cum archiepiscopo17 opto. Verumtamen, quantum ego de eo intellexi, pertricosum mihi videtur negotium. Neque minus illud Hamburgense ad veteres controversias accedentibus tot novis odii causis.
Batavica in Daniam legatio18 parum ibi, quantum video, gratiosa est. Itaque non miror, si Polonicae19 supersedetur, praesertim cum videatur Dantiscana civitas prona ad transactionem, quam minori cum dispendio dissimulare quam probare Batavi poterunt20.
Inter Anglos et Scotos utinam omnia bene se habeant. Si quicquid volent Scoti, perpeti rex21 decrevit, mansura haud dubie pax est. Nuptiarum autem
634
Hispanicarum22 fama et pertinaciores faciet Scotos et multorum in Anglia permovebit animos. Caeterum dum in Anglia detinetur elector23, dum in Bataviam it, dum inde iter24 in Alsatiam molitur, tempora per ipsum vacua arripiunt alii.Imperator edicto vulgato25 omnes imperii subditos ad sua vocat arma veniam pollicens et, quem obtinent, militiae gradum.
Bavaricae copiae non longe sunt partim sub Mercio26 ad Waldshutum partim ad Philippiburgum.
Longavillanus27 per adventum Halerii28 majorem illo Vinariensi29 habiturus exercitum promittit se adversus aut hos aut illos Bavaricos iturum, si Vinariensium quantum praesidiis superest se ipsi conjungat ipse, si id eveniat, summam30 imperii haud dubie habiturus, ut dux et regius et majoris exercitus.
Hic nec agitur quicquam nec agetur hoc tempore. Nam et Millereius31 de ducendo in hiberna milite scripsit ad regem32 et alii duces idem parant.
Sabaudica vidua33 jam puto viderit regem.
Nicaeae arx non trucidato, ut dicebatur, sed traducto in partes praefecto34 a principibus35 pro Sabaudico Pedemontanum accepit praesidium. Casale in periculo erit substitui in praesidiis pro aegrotis valentes non ferente Leganesio36 et in eum sensum trahente pacta.
Hohentwilum circumsessum manet.
Foedera37 cum Austriacis in Hispania facta per legatos nomine communi38 Rhaetorum missos Mediolanum confirmata sunt. At opponunt se iis Gullerus39 et Brugerus40 tribuni41, ille castelli ad Rhenum, hic Megenfeldi potens, et tanquam libertatis contra Hispanum vindices concient ad opem ferendam Gallos, Venetos et Helvetiorum protestantes.
635
Video et Polonum42 et Brandenburgensem43 Prussiae timentem a se amoliri culpam conatuum in Livoniam, quibus si fortuna adfuisset, non defuturus erat auctor. Sed illa, quae praecessere inter illos regem electoremque colloquia quo spectarent, etiam ante hunc exitum nemo dubitavit. Nunc in potestate erit rectorum Suediae transmittere hanc injuriam an in Prussiam vindicare velint.
Milereius arcem S. AEligii cepit. Piccolominaeus44 in castello struendo pergit. De captivorum minoris fortunae redemptione actum, non item de ducibus. Itaque Viennam mittitur Feuquerius45.
Statua equestris46 regi hic erecta in area quae regia dicitur.
Intellexeritis naves Hispanicas quasdam Anglorum et noctis praesidio pervenisse Dunquercam.
Deus Excellentiam vestram totamque ejus domum servet.
Excellentiae Vestrae omni observantia cultuque addictus
H. Grotius.
Lutetiae, Calendis Octobris anni 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 8 Octob. A.o 1639.