Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum, Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina.
Gratiam et favorem nostrum singularem. Nobilis ac Magnifice nobis sincere fidelis;
De quo christianissimum regem2 per te requiri volumus in promovenda liberatione campi mareschalli Dn. Gustavi Hornii3, vides ex apographo literarum, quas regi eo nomine scripsimus et per te offerendas hisce adiecimus.
Videmus multas in liberatione domini Hornii promovenda difficultates crescere, si vana ineantur consilia et varientur subinde commutationum rationes. Etsi enim et nos iam aliquot officialium primariorum captivos ex hoste detinemus, proderit tamen maxime persistere firmiter in medio anno superiori proposito de commutandis invicem praedicto domino Hornio et Joanne Waerthio4. Quem una cum Enchefortio5 si nobis tradere velit Galliae rex custodiendos, spem fovent multi indubiam hostem ad consensum huius commutationis praebendum, condescensurum. Si quae difficultas in transvehendis huc captivis praetendatur, non est ea tanta, ut non occurr(i) p(o)ssit. Nam, si regi placuerit Diepam aut alium Oceano vicinum locum curare deferri, nos facile providemus de ulteriori eorum vectura et secura custodia. Quid in hoc responsi tuleris, data occasione abs te expectabimus.
Caeterum nuntiatum nobis est ante aliquot dies morbo quodam maligno correptum ducem Vinariensem6 Neoburgi die octava Julii e mortalibus excessisse. Qui casus cum nobis molestus acciderit nec adhuc plene a nobis definiri potuerit, interea temporis quid vicinis Germaniae dn. Salvio7, ad Rhenum Mochelio8 in ea re facto opus sit, iis perscripsimus, ubi primo quoque tempore mentem nostram super eodem plenius adaperturae.
Nunc ad regem Galliae literas mittimus, quibus conceptum de morte ducis dolorem contestamur, pariter ac rogamus, ut ope sua et subsidiis inposterum non
567
minus quam hactenus vivo duce non desit, prouti vides ex apographo literarum adiecto9. Eas literas, cum per te offerri, et negotium istud, qua potes industria, apud regem coram peragi velimus, hoc tantum fuit de quo te admoneremus, ut deductis primo loco harum literarum - quas in majori forma scribi signoque unitatis extrinsecus notari fecimus - contentis et exposito dolore nostro in amisso principe, saltem in genere urgeas opem et adsistentiam regiam inposterum sicut hactenus praestandam nulla in specie addita mentione sive modi sive sensus nostri, quem de directione et capite exercitus aut similibus conceperimus.Haec fuere, quae hac vice ad te perscribenda esse censuimus, Deo te clementer commendantes.
Sacrae Regiae M.tis Regnique Sueciae respective
tutores et administratores
Gabriel Oxenstierna, Gustavi R.S. Archidapifer
Jacobus De la Gardie, R.S. Marschus. m.p.
Ericus Rijning in loco R.S. Admiralis
Axelius Oxenstierna, R.S. Cancellarius m.p.
Achatius Axellij loco R.S. tesaurarij10.
Dabantur Arosiae, die 23 Augusti A.o 1639.
Adres: Nobili et Magnifico, nobis sincere fideli, nostro apud Christianissimum Galliarum Regem Legato ordinario, Domino Hugoni Grotio, clementer.
In dorso schreef Grotius: 23 Augusti 1639. Regina.
En boven aan de brief: Rec. 12 Oct.