eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4337. 1639 oktober 15. Aan Christina van Zweden1.

    Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,

    Accepi binas Majestatis tuae literas datas 192 et 22 Augusti3, alteras pro

    670

    marescalli Hornii4 libertate, alteras de exercitu qui sub imperio ducis Bernhardi Vinariensis5 fuit. Cum vero rex6 hinc absit longius, quem Lugduni hic esse arbitramur, et ego de utroque negotio cum domino Bulionio7, qui non aerarium tantum, sed et praecipua negotiorum per regis absentiam hic curat, agere coepissem, existimavi etiam, ut impendiis non necessariis parcerem, literas, quae sunt ad regem apud me, manere posse, donec rex rediret.

    Quod si ea mora nimis sit longa, videbo, quid sit optimum factu, daboque et in his et aliis rebus operam, ut intelligat Majestas tua mihi ad exsequenda, quae mihi mandantur neque fidem neque diligentiam deesse.

    Deus et in his fautor adsit et perpetuo, Serenissima ac Potentissima Domina, Majestatem tuam tueatur, foveat, ornet.

    Augustae Majestatis tuae obedientissimus devotissimusque
    subditus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5/15 Octobris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 571. Antw. o.m. op no. 4277.
    2 - Ontbreekt.
    3 - No. 4277, dd. 23 augustus oude stijl.
    4 - Gustav Karlsson Horn. Hij was in de slag bij Nördlingen in 1634 door de troepen van de keizer gevangengenomen.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles, surintendant des finances.