Gratias habeo summas, vir nobilissime, quod egregio munere Caraffani operis2 me dones. Vidi id pridem Italico sermone3 et tunc multa excerpsi, quae nunc libet recognoscere, utilissima pleraque ad cognoscendas aulae pontificiae artes et
692
stuporem protestantium, qui se distrahi sibique illudi toties passi sunt. Efficient istae discordiae, ut aliquando dicat posteritas etiam protestantibus papa aliquo esse opus.Apud D. Barlaeum4 pro poematis, uno gravissimo, caeteris lepidissimis5 remitto gratias per epistolam, quae ut Nobilitatis tuae comitate curetur rogo. Addam et alteras preces, ut nostri ambo vivatis memores ac de me vobis mutuum polliceamini.
Nobilitati tuae obligatissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Octobris 1639.