eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4228. 1639 juli 30. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Epistola quidem Excellentiae vestrae data 18 Iulii2 solitae prudentiae temperamento spes metusque complectitur. At nos eo fulmine tacti sumus, ut metuere

    489

    non vacet, dejecti autem moerore animi vix ad spem se erigere audeant. Decus et ultima spes Germaniae, dux Bernhardus3, in maximarum rerum molitione, cum jam pontem4 injecisset Rheno ad Nieuburgum, cum Hohentwilum ab hoste circumsessum pararet periculo eximere, deinde opponere se Bavaricis copiis et ad novas libertatis spes erigere Germaniam, ereptus est nobis, ita subito, ut plus quatriduo non aegrotaverit. Licebit Suedi, Galli et siquid in Germania restat Germanico dignum nomine inter infelicissimos numeret5 diem 8/18 Iulii tanti principis morte infamem. Nieuburgum, sicut victoriarum ejus aeterna ostendet monumenta, ita morte ipsius funestum erit ad posteros nomen monebitque eos nihil fidere rebus humanis.

    Quanto in periculo sit destitutus a duce exercitus et urbes, vetera exempla nos docent. Discordias tamen, ita spero, dispellet imminens hostis jugulo. Nam et Glenius6 ad Tubingam habere dicitur VIII millia Bavarici militis, exspectare IV alia, et venire cis Alpes alio cum exercitu Melo7.

    Helvetii regem Galliae8 orant, ut comitatum Burgundiae, gravissimorum periculorum Gallis causam, patiatur extra bellum esse, rogatu haud dubie Hispani, non quod impetraturos se confidant; sed vel ex hoc apparet, quam ventis factionum agitentur illi non minus quam Rhaeti.

    Salzam cepit princeps Condaeus9 19 Iulii et quidem impetu, cum quatuor cuniculis facta in muris10 ruina fecisset aditum. Praefectus11, qui oppidum dedere recusaverat, ideo quod in conspectu esset Hispanorum exercitus, pedites ad IX millia, equitum millia duo, ducentis intra oppidum in ipsa irruptione suorum interfectis arcem, in quam cum octingentis confugerat, dedidit nihil praeter vitam pactus. Captivi itaque abducti sunt et ipse et, qui cum eo erant, milites in urbes12 Languedociae. Nunc an proferre victoriam possit princeps Condaeus oppositum habens eum, quem dixi, hostium exercitum, videbimus.

    Castilionaeus13 interim Luciam jam alterum cepit. Rex quid cum potissimo exercitu acturus sit, incertum est. Fert fama eum non optime fidentem duci Bulionio14 iratum praeterea, quod Sedanum receptus sit his, quibus praesentia displicent, id moliri, ut15 suae ibi opes quam aliorum potentiores sint. Comes autem Suessionensis16 quod agebatur praemetuens ex vicinis agris duo hominum millia ad tutandam urbem vocasse dicitur.

    In Italia mors Leganesii17 videbimus, ecquam cursui Hispanicarum rerum

    490

    allatura sit moram, praesertim cum Galli aggrediantur Astam Novam, ut viam ad Casale reperiant, et cardinalis Valetta18 post adventum Longavillani19, ne per duos duces distrahantur consilia, missionem orat Romae, ut creditur, versam domus suae fortunam deploraturus.

    Classem regis quae in Oceano est, persequuntur tempestates ad suam usque oram, ita ut fracta sit navis una, reginae nomine, ad Morbianum, alterius vero malus.

    Imperatoris20 felicitas domestico luctu temperatur amisso nunc et altero filiorum21, Maximiliano nomine.

    Qui Hohentwilam circumsident hostes ad quinque millia esse creduntur. Contra eos, Glenium, Melonem, creduntur in exercitu qui ducis Vinariensis fuit, et iis, quos habet Guebrianus22, esse sex equitum millia, peditum prope tantundem. Magna vis belli in Bannerium23 incumbet24.

    Turcae25 adhuc bellum in Persas sane validos manet. Neque tamen desinit Venetis minari.

    Ex Transilvania nihil mihi lucet nec qui Hassiae res agunt26 quicquam mihi boni hic pollicentur. Novum vero commentum: exercitum habere qui nihil aliud quam tributis emungat27 populos.

    In implenda Scotica pace tricae necti dicuntur: tum vero Leslaeum28 audimus ad regis29 conspectum non fuisse admissum. Comitem Licestrium30 adhuc exspectamus. Utilis esset ejus hic adventus ad auferendas si quae inter Galliam et Britanniam natae sunt simultates; praeterea ad parandam libertatem Roberto principi31. Sed et domi ad pacem solidandam conferre multum potest plenus aequitatis animus, regi fidus, Scotis non infensus.

    A conventu Francofurtiensi, cujus repertor ac dux Magontiacensis32, nihil boni sperare audeo et credibile est tam forti hoste quam fuit dux Bernhardus liberatum imperatorem minus etiam quam antehac de pace cogitaturum, quan-

    491

    quam extraordinarii pontificis33 nuntii tam hic34 quam Viennae35 in arcano conditiones proponunt, quas non ex usu esse protestantium facilis de istis hominibus conjectura est. Praeter pontificem et Mutinensis36 et Ethruscus37 ad bellum in Germania conferunt religionis nomine incitati. Sed aliter belli hujus fabula in Italia, aliter in Germania inscribitur, ut ille qui

    jactat Equiti sedere lectoque se stare38.

    Vidi ego pridem, Hamburgi cum essem, relationem Italico sermone scriptam a Caraffa39 eo, qui ab40 anno hujus saeculi 21 ad 28, ni fallor, pontificis nuntius in Germania fuit. An inde sumpta sint quae latine in Italia sunt edita, facile cognovero. Sed memini in ea relatione multa fuisse, quae Saxoni41 patefacere possint, quo evasura sint, quae sequitur, consilia. Laudo autem Excellentiae vestrae prudentiam, quod librum42, quo a pluribus legeretur, nudum sine contradictione prodire voluerit. Quaedam ostendi magis opus habent quam refutari. Aegre hic excusant Batavi, quod nihil aliud quam hostem spectant et ab hoste spectantur. Pacem veram atque mansuram det Deus orbi christiano idemque Excellentiam vestram et omnes ei caros tueatur atque ornet.

    Excellentiae vestrae omni observantia devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 30 Iulij 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. 7 Aug. St. n. 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 189. Gedrukt Epist., p. 549; copie Kopenhagen, Kgl. Bibl., coll. Ny Kgl. Saml. 2330. 4o. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt. De copie te Uppsala heeft als datum ‘15’. Het woord ‘data’ is aangevuld naar de copie.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘partem’.
    5 - De copie te Uppsala geeft ‘numerat’.
    6 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen († 1657).
    7 - Francisco de Mello.
    8 - Lodewijk XIII.
    9 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    10 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘maris’.
    11 - Miguel Lorenzo Bravo.
    12 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘urbem’.
    13 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    14 - Frédéric-Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    15 - In de copie te Uppsala staat abusievelijk ‘et’.
    16 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    17 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés. Hij stierf eerst in 1655. Vgl. no. 4237.
    18 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    19 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    20 - Ferdinand III.
    21 - Gazette de France, no. 101, dd. 30 juli 1639: ‘De Vienne, le 7 Iuillet 1639. Le Prince Maximilian Thomas, troisiesme & dernier fils du Roy de Hongrie est ici mort huit jours apres son frere, & ont esté tous deux le 2e de ce mois déposez aux Capucins dans le sepulchre du défunt Empereur Mathias’. Het betreft hier Philipp August (1637-1639), gestorven op 22 juni, en Maximilian Thomas (1638-1639), gestorven op 29 juni.
    22 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    23 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    24 - De copie te Uppsala geeft ‘incumbit’.
    25 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    26 - O.a. Winand von Polhelm.
    27 - De copie te Uppsala heeft: ‘emungit’.
    28 - Alexander Leslie, graaf van Leven.
    29 - Karel I van Engeland.
    30 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    31 - Ruprecht van de Palts. Hij was op 17 oktober 1638 door de keizerlijken gevangen genomen.
    32 - Anselm Casimir Wamboldt von Umstadt, keurvorst van Mainz. Het ‘A’ aan het begin van de zin is in de copie te Uppsala abusievelijk: ‘At’.
    33 - Urbanus VIII.
    34 - Ranuccio Scotti.
    35 - Gasparo Mattei (1587-1650).
    36 - Francesco d'Este, hertog van Modena (1610-1658).
    37 - Ferdinando de Medici, groothertog van Toscane (1610-1670).
    38 - Martialis Epigr. V, 14, 10-11.
    39 - Carlo Carafa († 1644).
    40 - In de copie te Uppsala ontbreekt het woord ‘ab’.
    41 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    42 - Caroli Carafa Episcopi Aversani Commentaria De Germania Sacra Restavrata, sub Summis PP. Gregorio XV, & S.D.M. Vrbano VIII. Regnante Aug. & Piiss.mo Imp. Ferdinando Secvndo. Coloniæ Agrippinæ, Apud Cornelivm ab Egmond, MDCXXXIX.