Frater optime,
Illa περὶ Ἀντιχρίστου2 ubique prostare jam ante monui3. Nunc addo etiam illa de Fide et operibus4 ubique divendi. Voetius5, cum postremus offeretur commentarius, dixit te prae eruditione insanire aut simile quid. Ego sincera hominum judicia intelligere non possum: amici blandiuntur mihi, inimici me non accedunt neque ego eos. Sylvae Ducis libellus primus6 magnos inter pastores tumultus excitavit et dicitur ibi nescio quis7 calamum in te stringere velle. De tertio libello8 docebit te filius9, qui jam Amstelodami est.
241
Hac septimana in inferiore curia senatoriam dignitatem obtinuit Kinschotius10, in suprema Doubletius11, ordinum vero secretarius creatus est Heribertus Bellimontius12.
Ex Brasilia ea accepimus nova, quae hic longe sunt gratissima: pulsam quippe magnam Hispanorum classem, quacum nostri longe inferiores numero per aliquot dies conflixerunt eamque littore prohibuerunt, quod sane nostris sufficere debet ideoque in victoriam imputatur; classem exinde tempestatibus agitatam cum quindecim circiter navium damno rumor ad nos detulit.
Princeps13 tuo utetur consilio seque, si pedes officium facere renuunt, lectica ad exercitum deferri jubebit, ne occasioni desit.
Quid jam Galli moliantur, quae spes in Italia armorum, quo loco inter Gallos et pontificem controversiae sint, ex te intelligere avebo rogoque, ut subinde iis, quae de privatis rebus ad me scribis, publica aliqua nova interspergas, ut habeam, de quo cum viris publicarum rerum gnaris disseram.
Parens noster magis magisque viribus destituitur, quod in tanta senectute novum videri non debet. Filius minor14 crastino die ad Hassicum proficiscitur exercitum, inde se - nisi talis ibi offeratur conditio, quae ulterius iter moretur - ad Baneriana15 castra collaturus.
Heri optimae matronae Utenbogardiae16 funus extulimus, nunc senex ille17 compare viduatus ut diu supersit, metuo.
Magni qui hic et in Galliis fiunt paratus quo evasuri sint, dies docebit; videbimus, an utrique experimentis docti melius quam antehac negotium gesturi sint. Illud mihi dolet quod omnia ad terrestrem militiam comparentur, ad maritimam vix quicquam.
Tu interea, frater optime, rempublicam christianam consilio juvare perge; nos te omnesque pacis amantes seriis precibus Deo pacis auctori commendabimus.
Raptim.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXX Aprilis 1640.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Maii.
En in dorso: 30 April 1640. W. de Groot.