Venerande parens,
Literas tuas datas septimo hujus mensis2 heri mane accepi et ex iis propositum in edendis operibus tuis abunde percepi.
Eodem itaque die Amstodamum me contuli, ut eo magis editionem accelerarem citiusque certiorem te redderem, quid jam in ea profecerint.
212
Locutus sum hoc mane et D.o Corcelio3 et Blavio ipso4 invenique perductam ad finem editionem eorum, quae de Fide et operibus5 scripsisti, alteram eorum nempe, quae ad Decalogum spectant6, jam inchoatam esse.
In Anglia jam esse exempla aliquot tractatus περὶ Ἀντιχρίστου7 certificat Blavius, in itinere esse ea, quae Galliae destinata sunt, missurumque se et eorum, quae nunc eduntur, exempla prima occasione pollicetur. Eorum de Fide et operibus exempla mille typis dedit totidem daturus postremi tractatus.
Auctor ei fui, quandoquidem pauca de Antichristo exstant exempla et in iis vitia sunt nonnulla, quae intellectum sensui demunt, ut ejus editionem repeteret correctiorem, idque facturum quam primum pollicetur.
De editione N. Testamenti8 propius cum eo loquar et ad te perscribam nihilque agam te inconsulto.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Amstol. XVI April. MDCXXXX.
Mitto exemplum unum de Fide et operibus. Tua de Antichristo et prostant ubique et venduntur abunde, quod non minus de reliquis futurum auguror.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 April.
En in dorso: 16 April 1640 P. de Groot.