eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4453. 1640 januari 2. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Profectus est cum commentario de Antichristo2 jam ante aliquot dies Amstelodamum filius Petrus, ut per Corsellium3, si alium ei rei magis idoneum nancisci nequeat, edi quamprimum curet omnia mecum per litteras consilia communicaturus. De Fide et operibus4 videbo an Utenbogardi5 opera hic possit imprimi; sin minus faciam te ejus certio-

    2

    rem. Illud, quod de reliquorum impressione in Galliis facienda scribis, valde me recreat. Ad filium scribam, ut cum Vossio6 agat de quaesito ad secundum decalogi praeceptum7 et de commentariis de Iure belli ac pacis8. Interea jam uxor tua9 Roterodamum abiit Selandiam petitura, quo et minorem trahet filium10, ut amicos visat. Paratus qui hic fiebant maximi, tam ad choreas quam ad armorum exercitia, longo intermissa tempore, uno momento in fumos abiere mortuo quippe principis minore filio11, in cujus baptismum ista pompa reservabatur, quae nunc in funebrem versa est; vidimus hodie exequias, quae cum trecentis facibus infantem feretro impositum ad navem comitatae sunt deferendum scilicet Delfos, ut eadem vespera avito condatur tumulo.

    Proximis diebus Evaldus Dussenus12 a Delfensibus in conventum deputatorum allectus, Iodocus Adrichemus13 thesaurarius urbis creatus est, uterque ejus aetatis, ut vix iterum consularem dignitatem sint adepturi; eorum loco nunc juniores clavo admoventur, qui utinam veteres tueantur super administranda republica sententias. Sed certe ad oligarchiam, ne pejus quid dicam, res vergunt, et singulis trienniis aliquid de veteri forma decedit.

    Parentes, ego, uxor, tibi tuisque omnia in hunc annum fausta precamur et salutaria in tuum ac totius reipublicae christianae bonum.

    Vale.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, postridie Calendas MDCXL.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Jan.

    En in dorso: 2 Ian. 1640. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4437 (dl. X); beantw. d. no. 4466.
    2 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse no. 1100.
    3 - Etienne de Courcelles (1586-1659), remonstrants theoloog.
    4 - Explicatio trium utilissimorum locorvm N. Testamenti: Capitis I Pauli ad Ephesios. Posterioris partis capitis II Iacobi, commatis IX [sic, pro: XIV] & sequentium. Capitis III Epistolae I Ioannis. In quibus agitur de fide & operibvs. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXL; Ter Meulen-Diermanse no. 1109.
    5 - De remonstrantse theoloog Johannes Wtenbogaert.
    6 - Gerardus Johannes Vossius, hoogleraar te Amsterdam; vgl. no. 4464.
    7 - Vgl. Grotius' brief in dl. X, no. 4385. Vgl. ad Exodus 20, 4 in Explicatio Decalogi Vt Græce exstat, Et quomodo ad Decalogi locos Euangelica præcepta referantur. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse no. 1117.
    8 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturæ & Gentium, item juris publici præcipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLII; Ter Meulen-Diermanse no. 571.
    9 - Maria van Reigersberch bevond zich in het vaderland.
    10 - Diederik de Groot.
    11 - Hendrik Lodewijk, geboren op 30 november 1639 en gestorven op 29 december van dat jaar.
    12 - Eewout Jacobsz. van der Dussen (1574-1653).
    13 - Joost Jacobsz. van Adrichem († 1653).