eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4385. 1639 november 12. Aan G.J. Vossius1.

    Vir eximie,

    Cum in idololatriae argumento, et quidem ea, qua soles, diligentia verseris2, consulendum te putavi de sensu partis prioris praecepti in Decalogo, ut Hebraei numerant, secundum obtinentis locum3. Videntur mihi rabbini, et inter eos doctissimus Manasses4, sentire ו5 illud, quod sequitur post פסל6 non esse distinctivum, sed ἐξηγητιϰόν, itaque toto illo membro vetari τὰ ἀνάγλυφα, quae formam praeferant animantis ullius, sub eo nomine etiam astra comprehendendo. Et scio saepe ו7 sic sumi, et in aliis locis ejusdem sensus ו8 illud omitti. Sed movet me, ut dubitem, an haec perpetua fuerit interpretatio, quod LXX ponunt εἴδωλον, οὐδὲ παντὸς ὁμοίωμα9, quodque Philo10 dixit μὴ ἄγαλμα, μὴ ξόανον,

    740

    μὴ γραφήν11, qui et alibi γραφιϰὴν ϰαὶ πλαστιϰὴν vocat βλαβερὰς δημιουργούς12; et Josephus13 non uno in loco prohibitas ait omnes ζωῶν μορφὰς14 et sequuntur id mahumetistae, unde nisi ex judaismo? Puto et hodie judaeos hominum picturis abstinere, quod non video unde fluat, nisi ex hoc praecepto. Eodem me trahunt loca Levit. XXVI, I et Num. XXXIII, 52 ut sunt in hebraeo. Contra hanc interpretationem opponi posse video vexilla quatuor, in quibus picturae animalium, etiam hominis, sed dici potest, quae ante legem facta sunt a lege excepta esse. Cherubini Ezechielis extra τὰ ἅγια τῶν ἁγίων15 forte ἀλληγοριϰὸν habent aliquid, non ἱστοριϰὸν; nam etiam in aulaeis templi picturas fuisse negat Josephus16.

    De his rogo, quid aut iam scripseris aut sentias re etiam, si placet, cum Manasse communicata mihi pro perpetua tua bonitate et amore nostri perscribas.

    Uxorem17 doctissimosque filios tuos18 amicissime saluto.

    Tuus tuo iure
    H. Grotius.

    XII Novembris MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., Cat. v. hss. no. 674. Gedr. Grot. Epist. sex, ed. Stolker, p. 12.
    2 - Zie Vossius' De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive de origine ac progressu idololatriae, ad veterum gesta, ac rerum naturam, reductae, deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV. Amsterdami, apud Iohannem et Cornelium Blaeu 1641; zie Rademaker, Gerardus Joannes Vossius, p. 283, no. 24.
    3 - Exodus 20, 2-17.
    4 - Menasseh ben Israël (1604-1657), Portugees-joods geleerde te Amsterdam, waar hij reeds op 18-jarige leeftijd rabbijn werd. Door zijn uitgebreide kennis van de joodse literatuur en zijn uiteenzettingen over het jodendom genoot hij ook in christelijke kringen groot aanzien.
    5 - De uitgave der Grot. Epist. sex, ed. Stolker heeft het streepje in de copie terecht als de hebreeuwse letter ו gelezen.
    6 - Exod. 20. 4; in de vertaling van de Vulg. 1965, p. 58: ‘Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra’. Deze woorden volgen als een nadere verklaring op ibid. 3: ‘Non habebis deos alienos coram me’. Zie betreffende deze plaats ook Menasseh Ben Israel, Conciliator, ad loc., ed. Francofurti 1632, tom. 1, p. 198 vv.
    7 - Zie hierboven noot 9.
    8 - Zie hierboven noot 9.
    9 - Ed. Rahlfs vol. I, p. 119.
    10 - Philo Judaeus (± 30 vChr.-45 na Chr.), joods-hellenistisch wijsgeer uit Alexandrië.
    11 - Philo Legat. Gai. 292: οὐϰ ἄλλο τι τῶν ὄντων οὐδὲν ἐνεωτέρισέ ποτε οὕτως εἰς τὸν νεών, ὡς ἄγαλμα ἢ ξόανον ᾔ τι τῶν χειροϰμήτων ἱδρύσασϑαι.
    12 - Philo Decal. 29. 156: ὁ δὲ δεύτερος ϰειράλαιόν ἐστι πάντων, ὅσα περὶ χειροϰμήτων ἐνομοϑετεῖτο, ἀγάλματα ϰαὶ ξόανα ϰαὶ συνόλως ἀφιδρύματα, ὧν γραφιϰὴ ϰαὶ πλαστιϰὴ βλαβεραὶ δημιουργοί.
    13 - Flavius Josephus (geb. 37), joods-Grieks geschiedschrijver.
    14 - Flavius Josephus Contra Ap. II. 75: Porro noster legislator ... interdixit imagines fabricari; ibid. II. 191: πᾶσα μὲν γὰρ ὕλη πρὸς εἰϰόνα τὴν τούτου ϰἂν ᾖ πολυτελὴς ἄτιμος.
    15 - Zie Ezechiël 1, 4-11 (Vulg. 1965, 868); Apocal. 4, 6-7 (Vulg. 1965, p. 1232).
    16 - Flavius Josephus Ant. Jud. III. 4. 126: διαπεποιϰιλμένον τοῖς τε ἄλλοις ἅπασιν ἐνυφασμένον, ὅσα ϰόσμον οἴσειν ἔμελλε, πλὴν ζῴων μορφῆς; ibid. 3. 5. 91: ὁ δὲ δεύτερος ϰελεύει μηδενὸς εἰϰόνα ζῴου ποιήσαντας προσϰυνεῖν.
    17 - Elisabeth Junius.
    18 - Franciscus, Mattheus, Isaac, Gerardus en Johanna.