Frater carissime,
Poterit forte dominus Salmasius2 ostendere interdum sigma, sic scriptum Σ, valuisse pro ducentis, sed et scriptum aliter, nempe C aut S, valuisse pro senario negare non potest, cum ipsius habeam ea de re literas3. Locus apud Gruterum4 primus mihi indicium fecit.
189
Ipse postea me monuit de Canone Hippolyti5. Accessit testimonium manuscripti Ptolemaei6. Et cum in nominibus per numeros notandis aliqua esse debuerit senarii nota, quaero quae fuerit, si non illa. Tum vero ait Irenaeus7 hunc numerum in codicibus scriptum per notas fuisse. Ergo sic χξς. Si ibi ς est sex, cur non ς in nomine valeat sex? Praeterea non est, quod apostolos nobis figuremus tam anxios grammaticos quam sunt Lugdunenses8. Videbant ς scribi pro sex. Nihil mirum si et in nominibus ejusdem figuram repertam eodem modo sumsere. Contradictores autem adeo ego non metuo, ut, si possum, ultro eos sim excitaturus. Si qua in re libera esse debet sententia, certe in vaticiniis, praesertim cum jam protestantium libri prodierunt ferme centum - in his octoginta in Anglia sola, ut mihi legati Anglici9 dixere - super illis rebus, inter se plurima discordes. Αἰσχρὸν σιαπᾷν, ἀσυνέτους δ᾽ ἐᾷν λέγειν10.Quod me auctorem11 fama destinat, eo non moveor. Erit tanto liber vendibilior. Sed plane scire cupio, an ubique prostent libri, an in Galliam Angliamque mittantur, quod ni fit, nihil ego meorum tradi Blaviis12 volo. Quaero librarium qui mihi pareat, non qui me nolente de meo gratificetur aliis. Nam quin inimici et in speciem amici operam daturi sint, ut opprimatur hic foetus, non est dubitandum; eoque magis pro eo servando, fovendo, vegetando et me et eos, qui me bona fide amant, laborare par est.
Ego illorum sententias, qui seditione et armis religionem volunt tutari ac propagare, nunquam orthodoxas putabo. Molinaei13 et Schotti14 libros aveo videre. Et presbyterorum, quibus non subsum, censuras adeo non metuo, ut etiam sperem ex is ridendi materiam.
Dixit mihi hodie D. Bignonus15 nihil melius facere potuisse D. Salmasium, quam si id filum secutus esset, quod ego ei de usuris ad eum scribens16 praedixeram.
Cum isto librario, qui vetera mea poemata me nolente edidit17, nihil mihi est negotii. Fecit quod mali erat exempli. Alium quaere, quem voles. Fac sciam, an Elzevirii18 in
190
editione19 ad Tacitum notas sint addituri Lipsii20 et aliorum; meae enim solae edi non debent, cum sint racemationes tantum post aliorum vindemias. Curate ut omnia ista ἀνώνυμα21, simul excusa erunt, prodeant. Ni id fit, monear, ut sciam, quid facto sit opus.Patri opto valetudinem minus incommodam, ut et matri, pro quibus serio Deum precor nunquam satis dignas acturus gratias pro optima institutione praesertim circa pietatem.
Nostra de Veritate religionis Christianae22 spero jam acceperis. Apologetica23 et de Pelagianis dogmatibus24 non mittam, quia nec mihi data sunt exemplaria factaque est meo permissu magis quam jussu editio.
Vossius25 ingenio est timidiore. Forte et ab aula spes ei dantur pro liberis26 ejus. Caeterum archiepiscopum27, cui plurima debet, non offendet, si pontifici nec omnia largiatur nec eum supra jus ac verum irritet ac sic, quod nimis multi faciunt, spem omnem concordiae abrumpat.
Quingenta tantum excussa esse περὶ Ἀντιχρίστου et miror et doleo. Eaque res suspicionem mihi movit id agi, ne legatur is liber. Facile enim tam leve damnum librario a potentibus resarciri potest. Quod si id videtis, ne me patiamini ignarum.
Ut quae ad Euangelia annotavimus28 edantur in folio, mihi perplacet, nisi vos mavultis in quarto id fieri duplici volumine. Sed hoc totum tui esto arbitrii.
Smoutium29 video sui esse similem. Quaeso aliquoties aliquid de ipsius eloquentia ad nos transvolet, ut sit quo diluamus nimis seria.
191
Vale, frater optime, cum parentibus, uxore, liberis, amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, pridie natalis mei. Pascha enim pro natali, ut scis, observo30.
8 Aprilis 1640.
Treselius31 jam ad me venit Rhotomago, qui dicit nondum potuisse mitti exemplaria de Veritate religionis Christianae. Missurum se simul naves advenerint. Rogo diserte norim, an publice prostent et, quo oportet, mittantur illa περὶ Ἀντιχρίστου primum; deinde et de Fide et operibus. Nolim enim falsis imaginibus ludi. Nec de libris nomen praelaturis quicquam constituite antequam id norim. Hac de re fac verum sciam - fratri scribo - et an exemplum habeat Iohnsonius32 et quid judicet.
Nassius33, quem nunc multi sequentur, numerum 666 esse ait hoc χξς et ξ sumit pro ρ cum breviaturae nota tali ρ͂, quali pontificios uti ait. Quid stultius. Plurimi tamen hoc sequuntur. Alii34 dicunt esse Λατεῖνος corrupta scriptione librariorum pro Λατῖνος. Quid jam dicam de contumelia in apostolorum principem, cum illud ‘mysterium iniquitatis jam nunc operatur’35 in Petrum detorquent. Vides quanto probabiliora sint quae nos diximus? Quam pulchre omnia cohaereant? Ego certe pro his cogitatis Deo, sine cujus numine nunquam ista in mentem mihi venissent, summas ago gratias obligatumque me sentio, ne quid omittam ut haec publico prosint, tum veri causa pro se, tum quia pertinent ad sedandos animos et amabili concordiae praeparandos.
Audio insidias factas vitae Salmasii; qua de re siquid noris fac sciam.
Velim calamo corrigi errata, saltem graviora, in illis περὶ Ἀντιχρίστου; sunt enim quae sensum turbant aut minuunt.