Amplissimo viro Hugoni Grotio
Cl. Salmasius S.,
Tuas2 cum accepi, vir amplissime, ita eram occupatus, ut iis non potuerim statim respondere et gratias tibi agere pro eo summo affectu, quo me nihil tale meritum prosequeris. Nunc igitur id facio et quas non possum grates reddere, me saltem habere et debere profiteor.
De tuo iudicio serio triumpho3. Apud me pluris es quam si omnes quotquot hodie vivunt homines bene de eo sentirent tuque solus dissentires.
Quod ad ipsum argumentum attinet, non hic mihi fuit animus nec propositum, ut in stabiliendo foenore bonos mores everterem et virtutum semina, quas a suis Christus exigit, extinguerem.
Quae in epistolam coniecisti, haec omnia verissima esse fateor et digna quae homini christiano vivendi normam praebeant, verum his locus non erat in priore meo de Usuris libro4, quo id tractandum modo suscepi, an licitae essent iure naturali, in quo tamen non obscure fassus sum perfectiorem christiani vitam omnes usuras refutare. Nunquam tamen potui in istam sententiam canonistarum descendere eas prorsus ex hominum commercio esse tollendas. Quid enim inde accidit? Quas per ianuam e societate humana eliminandas decreverant, per fenestram facto agmine irruperunt, atque ita admissas, quasi eaedem non essent, quas foras eiecerant, recepere. Illae quippe redituum annuorum emptiones quid aliud sunt quam usurae? ne usurae sint emptiones volunt esse. Ita fucum faciunt, quem ego in sequenti libro5 detegam et ostendam longe fuisse leviores usuras eo modo, ad quem redegit eas Iustinianus6, quam isti sunt larvati usurarii annui reditus.
Hoc imprimis volui monstrare, qui usuras olim publice exercerent, dum modum observarent a lege praescriptum, nec infames unquam habitos nec sub christianis imperatoribus a coenae sacramento fuisse exclusos. Quin imo ne tum
479
quidem cum in ecclesia vigeret maxime austerae disciplinae rigor, cum minimis ac levissimis peccatis, imo nec peccatis poenitentia publica severa lege exigenda imponeretur, etiam foenoris legitimi modum excedentes ἁποσυναγώγους factos planissime liquet. Quia secundum illud volumen sub praelo est et grandiore gradu, quam prior eius natu frater properat, non hic repetam, quas latius in eo exposui, rationes.Nunc veniam ad quaestionem de senarii numeri nota, quae olim fuerit et an eadem cum illa, quae nunc est. De eo ut melius constare possit, ad originem Graeci alphabeti redeundum est quod e Syria venisse inter omnes, puto, convenit. Ex Samaritanis porro litteris Graecas fuisse expressas nomina earum ostendunt, figura et potestas. Aeolicum antiquissimum proxime accedebat ad figuram Samaritanarum, a quo et latini characteres suos acceperunt, utpote Aeolum aborigines. In Aeolico alphabeto sexta ordine fuit, quae digammae nomine vocitata est, quia duplicis gammae figuram prae se ferret; hoc modo, ut scis, pingebatur ut etiam vidi scriptum in vetustissimo exemplari Apollonii Dyscoli7 ϝ. Antiqui critici Graeci βαῦ etiam appellant ut est apud Marium Victorinum8, Aeoles scribebant ϝαῦ. Eodem nomine vocatur, eundem ordinem obtinet, eadem figura scribitur hodieque in Samaritano alphabeto ϝ; ita enim eam exhibent scriptam vetustissima exemplaria. Romani veteres eundem locum dederunt in suo alphabeto et litter(ae) ϝ, quam tamen ita pronunciarunt ut Graecum φ, paulo fortiori nempe sono quam V litteram, cum munus habet consonantis. Hunc sonum enim habebat apud Aeoles, quod ex plerisque vocibus constat, quae ab ea littera incipiebant, quas Romani ab his acceptas in V consonantem verterunt ut ϝέσπεϱος vesper, ϝοῖνος vinum, ϝίς vis et similia sexcen(ta). In mediis quoque dictionibus insertam eodem modo pronunciarunt, ut ὡϝὸν ovum, νέϝος novus, pro qua et quaedam dialecti apud Graecos β posuerunt scribentes ὡβὸν ut Argivi, quidam etiam simplex gamma pro hoc duplici usurparunt hoc est Γ pro ϝ ut Lacones, qui γέλιξ dicebant pro ϝέλιξ utrumque pro ἔλιξ, γεστία pro ϝεστία et falluntur qui putant Hesichium9 in his notandis perperam pro ϝ posuisse Γ, hoc est gamma pro digammo. Nam et dialectus Dorica et Aeolica in multis vocibus usa est gamma pro β, quae littera etiam digammatis locum habuit, ut ante dixi. Sic γλέφαϱον pro βλέφαϱον dicebant, γλήχων pro βλήχων et similia. Quidam etiam pro digammate usurparunt litteram υ, quam eo modo consonantem fecerunt ut latini V quae inde facta est. Cretes Ἀυέλλαι dicebant pro ἀέλλαι, quae Aeolibus ἀϝέλλι, et ἄυηται pro ἄηται qui ἀϝηται quibusdam etiam ἄβηται, ut ἀβέλιος pro ἀέλιος et αὔως pro ἀὼς vel ἀϝὼς. Nec litterae tantum vicem habuit, sed etiam adspirationis illud βαῦ Aeolicum, ut in hoc versu: Ἄμμες δὲ ϝειϱήσαντο pro εἰϱήσαντο, quae Atticis olim ita scribebatur ⊢ non longe a figura Aeolici digammi. Unde postea rotundate effecit adspirationis asperae notam vocibus superponi solitam a vocali incipienti-
480
bus ῾, ut contra lenis ', quae olim sic scripta fuit ⊣; ex utroque unam fecerunt Attici atque inde latina adspiratio. In alphabeto antiquo Attico eundem situm habuit, quem Aeolicum digamma et idem etiam valebat. Quod enim Aeolibus ϝεϰατὸν hoc Atticis Ηεϰατὸν, et sic numerabant antiqui Attici, ut initiales litteras numerorum pro ipso numero notarent, sic Π pro πεντε ponebant, I pro uno, quia ἴος antiquo sermone idem erat quod unus et inde ἴα apud Homerum pro una. In antiquo igitur alphabeto Attico alia nota numeri senarii non fuit praeter H. Nec in Aeolico praeter ϝ. Neutra senarii numeri nota hinc apud illos fuit, quia alia ratione utebantur. In illo quippe tempore ϝ Aeolibus nota erat centenarii numeri, quia vox ϝέϰατον ab illa littera incipiebat, uti apud Atticos a littera vel episemo Η utriusque litterae sive episemi et cognationem multa etiam vocabula ostendunt vetera latina. Nam et Fircum dixere veteres, quem postea Hircum et Herbam a Graeco φοϱβὴ fecere, quia Herbam prius appellarunt et ϝ litteram habuere pro Aeolico ϝ, ita et Feliconem pro Heliconem dixerunt et sexcenta talia.Nunc veniendum ad illam notam numeri senarii, ubi mutata est ratio numerandi, tam apud Aeoles quam Atticos, ex ordine litterarum, quem in alphabeti serie habuerunt, eam instituere coeperunt. Quod olim non erat, ut ex fragmento Herodiani10 constat, cuius rationis antiquae exemplum illustre et Arundellianorum marmorum inscriptio11 suppeditat. Quod ad figuram attinet, sciendum est plerasque litteras antiqui alphabeti Graeci, quae ante quadratae fuere, in rotundam formam fuisse mutatas. Antiqui enim scribebant ⊟ pro Θ, et ⎅ pro Φ et alia, ita ergo cum ϝ quadratum pingerent vel ⊢, postea eam efformarunt ε, qua effigie cernere licet expressam in antiquissimo alphabeto Coptitarum, ubi Aegyptiacis litteris omissis Graecas acceperunt. Quidam ex Graecis propius ad sigma sic effigiarunt ς, qua figura visitu(r) expressum in antiquissimis Graecis exemplaribus, quae scripta vi(di). Atque ita plane formatum exhibetur in canone Hippolyti12, qui scriptus fuit Alexandri Mammeae13 temporibus. Littera sig(ma) apud Graecos rotundata eandem sortita est figuram. Nam p(ro) Σ sigma quadrato, quod ex Samaritano schin cubanti expressum est
, rotundum factum est ε et postea ς, qu(a) figura et suum latini dederunt et reperitur etiam Graecu(m) sic figuratum in antiquis aliquot inscriptionibus. Ab ea similitudine formae episemi βαῦ et litterae sigma, quam nactae sunt, ubi in rotundum ea quadrato mutatae sunt, Aegyptii sive Coptitae non βαῦ, ut Aeoles, id nominarunt, sed Sau vel So atque ita pronunciarunt ut S crassius, et videntur prisci latini eandem ipsi potestatem attribuisse. Nam in multis vocabulis ex Graeco sumptis quae adspirantu(r) pro Aeolico digamma S posuerunt, ὕπεϱ, Aeolice ϝυπὲϱ, ips(is) super; ϝολϰὸς sulcus, et sexcenta similia. Quod diximu(s) supra Graecos quosdam secundum dialectum Γ simplici pro digam(ma) ϝ, quae sexta erat littera Aeolici alphabeti usos fuisse, inde etiam figuram apud nonnullos sortita est illa sexta littera sive episemon, nam ut Γ rotundatum dedit C, qui in la(tino) alphabeto eundem locum481
obtinuit, quem apud Graecos Γ, et quo etiam pro gamma diu usi sunt latini veteres, camel(ios) pro γαμήλιος dicentes, ergo et C pro digammate Aeolico sive senarii numeri nota, quia sextum erat ordine in alphabe(to), reperitur scriptum, ut in inscriptione Carpensi14 KC pro vige(simo) sexto. Inde et C pro adspiratione in multis vocabulis repert(a) est. Cirnea, genus vasis, pro Hirnea, Cectoria pro Hectoria rotundus terminus sive forsa rotunda ad instar modii quod ἑϰτεὺς, certe et vox centum ex Graeco Ηεϰατὸν si(c) facta est. Sed et C et F in multis dictionibus invicem mutantur, ut Carmen, Farmen, Faunus, Caunus, Curcillae, Furcillae. Latini quoque veteres pro F, quod pronuntiabant ut φ Ionicum, C posuerunt in plerisque vocabulis. Θοίνη convivium Aeoles dicebant φοίνη, ipsi coena, quin et Γ in (S) saepius mutarunt, ut ex μυγεϱὸς Aeolico pro μογεϱὸς comm(uni) ipsi fecerunt muser primo, deinde et miser. Possem et plura ad hoc exemplum facta producere, sed unum sufficit. Summa huc redit sextam alphabeti litteram, sive episemon malis, certe pro episemo tantum valuit, ubi usum litterae amisit, apud Aeoles fuisse ϝ et Atticos ⊢, et inde H duplicate, quae tandem ex quadrata forma rotundior facta degeneravit in S, ε et C.Si tibi satisfeci, votorum meorum summam adeptus fuero. Non potui nunc haec accuratius exequi propter molestas occupationes duorum librorum15, qui mihi sub praelo sunt; cis paucos dies et tertius accedet16. Hoc voluerunt inimici, ut aliquid scriberem. Non enim cessabant incessere me in circulis congerronum suorum quasi fucum inertem ad aliena sedentem pabula17. Nihil adhuc sub meo nomine prodiisse, quod testaretur me hic vixisse, se duplici labore delassari et lectionum et editionum, me nihil praestare et otiosum pecunia Hollandica frui. Non ipsis fortasse melius est, quod nunc aliquid agam. Cloppenburgius18 ab Elzeviriis19 tandem per amicos impetravit, ut velint suum de Usuris librum20 edere cum epistola insolentissima, quam mihi pro gratiarum actione reposuit. Antea diu fuerant reluctati, imo aperte negaverunt se edituros, sed theologarum importunissimis precibus resistere tandem non potuerunt; plus tamen effecit in ea re obtinenda Heinsius21, cui plane sunt obnoxii, quam omnis theologorum natio. Sperat enim magnum detrimentum meam existimationem esse passuram ex illo scripto, sed falsus erit opinionis; habeo enim, quo strenue illum retundam, uti et ipsum Voetium22, cuius theses de Usuris23 nescio an videris. Ineptissimae sunt,
482
et cum usuras licitas iure divino fateatur eas tamen conditiones, ut licitae sint, apponit, quae prorsus ea evertunt. Non enim stare possunt cum illis conditionibus, quia plane sunt impossibiles.Vale, vir amplissime.
Leydae, XXV Iulii MDCXXXVIII.