eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4459. 1640 [januari 7]. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Carissimae sorori2 persoluta, quae mortuis debentur, officia et quidem quam honestissime, ut in tanto luctu, gaudeo. Scribo ad Losecatium3, ut eum consoler. De filia ejus4 non displicet mihi quod proponis ac, quandoquidem ad matrisfamilias curam ea res vel maxime spectat, velim cum uxore mea5 agas.

    Non minus tibi quam eruditis aliquot Anglis, qui id videre, probari quae de Fide et Operibus6, quaestione imprimis ad pietatem necessaria scripsi, multum gaudeo editio-

    10

    nemque tum hujus scripti, tum quod primum esse velim, περὶ Ἀντιχρίστου7 tibi fidisque amicorum cordi spero fore.

    Ad Decalogum8 mitterem, si super uno ejus loco responsum accepissem D. Vossii9.

    Annum hunc et qui sequentur tibi conjugique ac liberis tuis communibusque parentibus, propinquis, amicis felicem ac fortunatum precor.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae 1640.

     

    Simul atque τῶν ἀνωνύμων aliquid erit editum, e re erit et Christiana et libraria quam plurima exempla in Galliam Angliamque mitti.

    Apologeticus10 jam editus est, satis bene. Scribit mihi Corvinus11, si Blavius12 moras nectat, Elzevirium13, qui Amstelodami est, mea omnia et libenter editurum et offert se correctorem. Meam ad Corvinum epistolam14 legas, obseres et mittas velim.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 890. Antw. op no. 4442 (dl. X); beantw. d. no. 4474. Datering op 7 januari is gebaseerd op de mededeling in fine aangaande Grotius' brief aan Corvinus (no. 4458) en het feit dat Grotius Willems brief no. 4442 op 4 januari heeft ontvangen.
    2 - Adriana de Groot; zie no. 4452, n. 2.
    3 - Frederik van Losecaat; de brief ontbreekt.
    4 - Elseline van Losecaat.
    5 - Maria bevond zich in het vaderland.
    6 - Voor de titel zie no. 4453, n. 4.
    7 - Voor de titel zie no. 4453, n. 2.
    8 - Zie no. 4453, n. 7.
    9 - Gerardus Johannes Vossius. Zie no. 4464
    10 - Apologeticvs eorvm qvi Hollandiæ Vvestfrisiæque & vicinis quibusdam nationibus ex legibus præfuerunt ante mutationem quę euenit anno MDCXVIII. Scriptvs ab Hvgone Grotio I.C. Antehac Fisci Hollandici, Zelandici, Vvestfrisici Aduocato, ac post adsessore oppidi Rotterodamensis, & inter curatores rei publicæ Hollandicæ ac Vvestfrisicæ delegato. Cùm refutatione eorum quæ adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt. Parisiis MDCXXXX; Ter Meulen-Diermanse no. 883.
    11 - Johannes Arnoldi Corvinus; deze brief (waarop no. 4458 het antwoord is) ontbreekt.
    12 - De Amsterdamse drukker-uitgever dr. Johan Blaeu.
    13 - Lodewijk Elzevier.
    14 - No. 4458.