eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4442. 1639 december 26. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Sororem optimam2 novem jam sunt dies cum extulimus proprioque condidimus sepulchro exemplo majorum, funus ab octo centurionibus elatum, octo itidem familiae nostrae insignia feretrum decorabant, comitabantur circiter trecenti armatae togataeque militiae homines. Soror nullo condito testamento, pactis nuptialibus acquievit, quae propria bona cuique conthoralium cum vestimentis, quaesita utrique ex aequo adjiciunt. Video non bene patri3 cum liberis4 convenire et inducturum novercam omnes judicant; ego hic praeter patrem senem5 solus sum neque tamen eorum, quos unica soror peperit, liberorum curam deseram. Si filiae se itidem ut filius exhibere possent, nihil esset periculi, tibi si integrum est unam ad te recipere, ego alteram domi meae educam, ne cogantur omnino a nutu δυσϰόλου pendere. Sed de his forte alias latius. Interea hoc nescire te nolui reducem me nudiustertius reperisse hic scriptum de Fide et Operibus6, in quo vel maxime

    837

    juvit expositionum quae afferuntur cum veterum dictis harmonia, imprimis de operibus fidem perficientibus, de decreto ad electionem, de possibili sanctorum defectione et praeceptorum Christi implemento, aliisque ejus generis.

    Nulla jam nova scribam neque ut advena scio, te interea Deo immortali commendans.

    Hagae, XXVI Decembris 1639.

     

    Salutant te liberi tui7 meique8 imprimis vero pater, mater9 et uxor mea10. Raptim.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Groti(us).

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 26 Dec. 1639 W. de Groot.

    En boven aan de brief: Rec. 4 Dec. 1639 (!)

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4431?; beantw. dd. [na 4] januari 1640.
    2 - Adriana de Groot, gestorven op 10 december 1639 en begraven in de St. Janskerk te 's-Hertogenbosch.
    3 - Frederik van Losecaat; hij is nooit hertrouwd.
    4 - Esseline, Anna en Diderik van Losecaat.
    5 - Jan de Groot.
    6 - Explicatio trium utilissimorum locorvm N. Testamenti: Capitis I Pauli ad Ephesios. Posterioris partis capitis II Iacobi, commatis IX [sic, pro: XIV] & sequentium. Capitis III Epistolae I Ioannis. In quibus agitur de fide & operibvs. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1109.
    7 - Cornelia, Pieter en Diederik de Groot, die op dat moment in de Republiek verbleven.
    8 - Johan, Jacob, Maria, Alida, Anna en Françoise.
    9 - Aeltgen Borre van Overschie.
    10 - Alida Graswinckel.