Non dubito, mi frater, quin verissimum sit, quod literae tuae 5 Decembris scriptae2 indicant de filio minimo3, ea vos dedisse consilia, quae optima arbitrabamini. Ego tamen in longum prospiciens puto meas rationes esse meliores. Valde mihi placet ejus filii in principem mortuum4 pietas in factis ejus ad memoriam tradendis. Nescio autem, an locorum tabulas et alia habeat ad talem scriptionem necessaria. Si eundem laborem apud D. Bannerium5 velit sumere, facile sibi ejus gratiam commoda et honores daturam parabit.
De D. Heinsio6 an mea quaedam per Graswinckelium7, qui partem descripsit, habuerit, an per alios, quibus particulas quasdam legendas dedi, dubitare cogor neque tamen nescio multa etiam talia fieri ϰατὰ συγϰυρίαν.
De comitibus Hohenloicis8 putabam aliter se rem habere. Sed tu rei illius ut tuae esto moderator.
Quid Angli in causa Palatini9 itemque in Batavica facturi sint, brevi apparebit.
816
Filius noster Petrus an satis prudentia habeat ad editiones nostras sicut oportet provehendas ac dispensandas, dubito.
Ego te meis libris tutorem facio. Poteris eorum uti opera, quibus maxime fidem haberi posse judicabis.
Nostra pro veritate Religionis Christianae novo anno prodibunt10. Acceperis jam illa περὶ ἀντιχρίστου11, quae prima edi cupio. Mittam brevi illa de Fide et Operibus12, deinde ad Decalogum13. Post haec ἀνώνυμα sequi volo Annotata ad Evangelia14, deinde illa de Iure Belli ac Pacis15. Ubi annotata in eo erunt, ut edantur, velim a D. Vossio16 perlegi et me moneri, si quid est ἐπιϰίνδυνον valde; quod vel currente praelo fieri ab eo poterit. Anthologia17 si ibi non reperit, hic, ni fallor, librarium reperiet. Deinde de historicis nostris scriptis18 cogitabimus.
In re praepositi Holshemiensis19 nulla mihi adhuc lux affulsit melior.
Vale, mi frater, cum optimis parentibus20 et uxore21.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 17 Decembris.
817
Scripsi nuper ad D. Vossium de quibusdam, quae ad Decalogi sensum pertinent22. Puto me breviter responsum habiturum. Magni ejus judicium facio. Sperato citius descriptum fuit opusculum ἀνώνυμον de Fide et Operibus aliquid, ut spero, lucis ex sacra scriptura et interprete veterum consensu allaturum maximi momenti quaestionibus. Quaere deproperari velim τὰ περὶ ἀντιχρίστου ut haec statim sequantur, quovis librario et quovis modo.