Frater optime,
Iis, quas ad me XIX2 et XXVI Novembris3 dedisti, litteris una opera ut respondeam, primum hoc dicam me in negotio filii minoris4 ita consuluisse, ut qui optime ei velim, neque unquam in animum induxisse meum, ut quippiam majoribus nostris indignum capesceret, illud forte amori datum, ut eum hic quam alibi militare malim; faxit Deus, ut quod maxime e re filii futurum est, constituas.
Est jam filius in conscribendo rerum a duce Vinariensi5 gestarum commentario lingua Gallica6. Non credas, quantum in eo memoriae, quantum judicii specimen praebeat. Certe utroque nomine valde se mihi probat.
In notis Heinsianis7 vix quicquam sani aut novi reperiri jactat Salmasius8,
791
sed in eo tecum non facere video, quippe qui multa ab ipso dicta comprobaturum te asseveres; illud scire velim, an putes Heinsium aliquam eorum, quae a te notata sunt, alicunde habuisse notitiam an vero bona fide utrumque in easdem cogitationes incidisse.Pro inscriptione Notarum ad Lucanum9 mihi facta gratias immortales habeo. Titulum consiliarii comites Hohenloici10 mihi non tribuunt; eradam igitur, ne alienis me plumis ornasse videar.
Pro Palatino11 non arbitror regem Angliae12 magni quid conaturum. Arsenius13 bene illic receptus est; de reliquo videbimus.
Quaecunque mihi scripta mittis, ea mihi curae fore spondeo. Filius major14, ubi Amstelodamum iverit, omnia perscrutabitur; tunc quo res loco sit, indicabimus.
Notata tua in Evangelia15 expectabo et nequis oculis venaturam faciat, cavebo. Christum patientem Anglice versum16 libens intelligo et distichum, quod litteris tuis inseruisti17, apprime probo neque adeo in lingua Anglica hospes sum, ut non mentem poetae assequar.
Miropium18 conveniam, ut de lege aut placito, quo filia annis XX minor pater invito nubens19 exhaeredari permittitur, inquiram.
Praepositi Holshemiensis20 causam iterum commendo. Rogo, si potes, pro eo adnitere, sin minus, vel hoc ipsum sciat.
Vale, frater optime,
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, V Decembris 1639.
In margine staat: Princeps21 festo D. Andreae die22 filio23 auctus est,
792
quem jam Barlaeus24 carmine celebravit25 volens, ut aliquando evadat Iason, qui aureum vellus, cujus patronus D. Andreas, iterum rapiat.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Dec.
En in dorso: Dec. 5 1639 W. de Groot.
Verder: Reception icy des Amb. des roix, de Venise, des Estats26; Joachimi27 en Angleterre. Sera besoing que les Amb. y allent ensemble; qu'on l'envoye en Suède, qu'on prenne advis de ceux qui ont esté Amb. à la Haie et ailleurs. Monsieur le chanc.28 se trouvera embarassé. Je ferais fort volontiers ce qui me sera ordonné.
En: Swede nae Polen ende Danemarck te noemen is onredelijk. Idem in eenige placcaten en resolutiën29.