eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    805

    4424. 1639 december 12. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Heri bono die perlegi cum patre2 tuisque liberis3 commentationem in aliquot capitula de Antichristo4 a te transmissam et, ut verum dicam, miratus sum tam bene correspondere vaticiniis eventum. Imprimis vero me delectant quae de Simone Mago5, numero caesarum, cremato Capitolio, Apollonio Thyanaeo6 afferuntur admodum apposite. Illud de Barchochaba7 vellem latius esses exsecutus; neque enim loca, quae ex auctoribus carptim affers, unicuique sunt obvia. Illud monendum te duxi occurrere bis citationem loci ex Paulo, ubi per leonem intelligitur Nero8, quem tu in 1. epistola ad Timotheum extare dicis, cum in secunda reperiatur9, quod ego te ignaro corrigere nolui. In principio vero II. ad Thessal. § ὑπερ τῆς παρρησίας10, sic, ais, ἐσχάτην ὥραν ad Johannem11 recte, ut puto, exponimus non quod videtur esse ejus, qui ad illum evangelistam notaverit12; id an ἀνωνύμω satis conveniat, tu optime considerabis. Reperio et in loco penultimo § ϰαὶ ἀριϑμὸς αὐτοῦ ἐστὶ13 meminisse te Ptolomaei14 in bibliotheca regia, quod videtur esse in Gallia scribentis; id an mutare velis, cogita. Illud scio illos, qui manuscriptum exemplar visuri sunt et scripturam tuam norunt, de auctore non dubitaturos.

    Ubi filius natu medius15 Amstelodamum ibit, quod propediem fiet, quomodo edi possit libellus, despiciemus et eadem opera, quid de effigie Zenonis16 futurum sit, perscribam.

    806

    Apologeticum17 et diatribam de Pelagianis dogmatibus18 recudi laetus intelligo. Notata ad Evangelia19 jam accepit filius20; eorum partem instantibus feriis legere constitui. Siqua interea tibi occurrent, quae mutari aut addi velis, monuisse nos sufficiet.

    Videbo, an ex Miropio21 aliquid expiscari queam super ea quaestione, quam nuper movi, de exhaeredatione filiae minoris XX annis invito patre nubentis22.

    Nihil jam hic publicarum rerum quod ego quidem sciam scriptu dignum occurrit. Finiam igitur cum voto, ut Deus Optimus Maximus te nobis, reipublicae christianae et litterariae diu servet incolumem.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim Hagae, XII Decembris 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 12 Dec. 1639 W. de Groot.

    En boven aan de brief: Rec. 22 Dec.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4413; beantw. d. no. 4437.
    2 - Jan de Groot.
    3 - Cornelia, Pieter en Diederik.
    4 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1100.
    5 - Simon Magus (le eeuw na Chr.), belangrijkste vertegenwoordiger van de joodse gnosis, zou in Rome zijn opgetreden als wonderdoener, vgl. Commentatio, p. 6-22.
    6 - Apollonius van Tyana (le eeuw na Chr.), neopythagoreeër en wonderdoener; Commentatio, p. 40-43.
    7 - Simon bar Kochba, leider van de joodse opstand (132-136 na Chr.), tegen de romeinse keizer Hadrianus; vgl. Commentatio, p. 24.
    8 - Tiberius Claudius Nero, Romeins keizer (54-68).
    9 - 2 Tim. 4, 17.
    10 - 2 Thess. 2, 1-17. παρρησίας = παρουσίας.
    11 - 1 Joh. 2, 18.
    12 - Deze passage werd door Grotius gewijzigd in (vgl. Commentatio, p. 4): ‘Sic ἐσχἀτην ὥραν ad Ioannem rectè, ut puto, quidam exponunt de tempore, quod excidium Iudaicae gentis non longe antecessit’.
    13 - Johannes Apocal. 13, 18, vgl. Commentatio, p. 46.
    14 - Claudius Ptolemaeus (± 100-170), Grieks astronoom, geograaf en wiskundige uit de 2e eeuw te Alexandrië.
    15 - Pieter.
    16 - Zie hierover no. 4132, p. 361 n. 4.
    17 - Apologeticvs eorvm qvi Hollandiæ Vvestfrisiæqve & vicinis quibusdam nationibus ex legibus præfuerunt ante mutationem que euenit anno MDCXVIII, Parisiis MDCXXXX; Ter Meulen-Diermanse, no. 883. De eerste druk was van 1622.
    18 - Disqvisitio an Pelagiana sint ea Dogmata quae nunc sub eo nomine traducuntur. Parisiis, Apud Gvilielmvm Pelé, viâ Iacobæâ sub signo Crucis Aureæ. MDCXXXX; Ter Meulen-Diermanse, no. 938.
    19 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Amsterdami MDCXXXXI. Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    20 - Diederik.
    21 - Jacob van Mierop, raad en rekenmeester.
    22 - Zie voor deze kwestie no. 4417.