eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4132. 1639 mei 28. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Venit ad vos uxor mea et quidem mari, quia a Bruxellis diploma sine contumelioso in Hollandos nomine non potuit impetrare2.

    Etiam atque etiam rogo, ut quod fecisti hactenus non minore tuo labore quam meo bono res nostras et ipsius consilio tuo juvas.

    Petrum3 nostrum puto quamprimum transferendum, ut civis fiat urbis florentissimae et illi quoque foro ac negotiis adsuescat. Ego eam et ejus amantes siqua in re juvare potero, faciam id perlibenter.

    Si Historiae nostrae4 et Anthologia5 edi ibi non possunt, quaerendus hic erit librarius. Omnino puto me hoc debere posteritati, ut dum vita, dum valetudo suppetit, omnia mea curem edi, et si fieri potest saepius et semper accuratius.

    Feci notas cum multis novis ac veteribus testimoniis ad nostra de Iure belli

    361

    ac pacis6. Nunc omnia testimonia colligo ad firmanda quae nobis dicta de Veritate religionis christianae7. Gothica nostra et Vandalica8 postrema edam.

    Mitto tibi effigiem Calvini9, non ex Barlaeo10 aliorum calumniis, sed ex ipsius scriptis aliisque non suspectis testibus depromtam. Non edetur facile his in locis, non a calvinianis qui, αἰ εἰ γιγνώσϰουσιν ἑὸν φίλον ἡνιοχῆα11. Ac ne a pontificiis quidem, utpote consciis et se eorum teneri, quorum ille merito accusatur. Lutherani, qui multum deferunt magistratibus et haereticorum, parcunt sanguini, probabunt hunc librum idque experimento apud quosdam pransus didici. Possit ergo edi Lubecae aut Hamburgi.

    Vale et fac saepe res vestras norimus. Ego eo minus nunc scribo, quod omnia mea uxori non minus sunt nota quam mihi, et neque memoria neque facundia ei desit.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    28 Maji 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 883.
    2 - Het bevatte de vermelding: dochter van een rebel; vgl. no. 3134. Vermeld zij nog dat volgens het paspoort, dat Frederik Hendrik op 30 april 1639 verleende, het reisgezelschap van Maria van Reigersberch uit 24 personen bestond (Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 31).
    3 - Pieter de Groot bevond zich in het vaderland.
    4 - Hvgonis Grotii Annales et historiæ de rebvs Belgicis. Amstelædami, Ex Typographejo Joannis Blaev. MDCLVII; Ter Meulen-Diermanse, no. 741.
    5 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV; Ter Meulen-Diermanse, no. 534.
    6 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres. In quibus ius naturæ & Gentium: item iuris publici præcipua explicantur. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, in via Iacobæa, sub signis S. Claudij, & Hominis Siluestris. MDCXXV; Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    7 - Sensvs librorvm sex, qvos pro veritate religionis Christianæ Batavice scripsit Hugo Grotius. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Iohannis Maire MDCXXVII. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 944 en no. 143.
    8 - Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Præmissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    9 - In verdere brieven van en aan Willem herhaaldelijk ter sprake gebracht onder de betiteling: Zenonis effigies; zie nos. 4314, 4331, 4338, 4413, 4437.
    10 - Caspar Barlaeus.
    11 - Bron mij onbekend.