Frater optime,
Omnes hic bonos torquet expectatio successus (ejus), quem Hispanica classis habitura est nostris ad hostilia omnia paratis atque intentis, Britannis vero defensionem ejus ut videtur, suscepturis.
Princeps2 hoc vespere hic erit, ut sua praesens consilia societ, nos interea Deum precabimur, ut patriam nostram conservare propitius velit.
661
Typographus Vogelius3 editionem poematum tuorum4 jam absolvit additis sacris et Sophompanea5 itemque indice non malo. Sed illud mihi displicet, quod hunc libro titulum fecit Hugonis Grotii poemata per Guilielmum Grotium denuo edita, aucta et emendata. Ego enim neque edidi neque auxi neque ante hunc diem vidi, tantum abest, ut emendaverim; caeterum characteres mihi satis placent.
Comperi Gallos (mi)nus aequos esse iis, qui negant salvis faederibus ab ipsis inducias Italicas confici potuisse, atque ita succensere Spiringio et6 Paulo7, quod scire te voluit Hermogenianus8.
Habere Mairium9 trecenta aut amplius Lucani10 exemplaria et paratum esse novas iis notas addere, jam ante scripsisse me puto. Scripsi et aliquid de effigie Zenonis11.
De lite filiae12 bene spero; neque enim favore valent adversarii et postea melius transactione decidi res poterit.
Jam nunc principem Hagam intrantem armati excipiunt cives, dum naves nostrae forte cum hostilibus concurrunt non imaginarie, sed cruente. Mirantur omnes nullas Gallicas naves nostris se jungere vel in hoc, ut communem causam esse testentur.
Oosterwikius13 non magis classis hostilis meminit quam si ex Hispania nunquam solvisset.
Uxor perendie Amstelodamum petituram se dixit, nos interea te precibus nostris Deo commendare non desinimus.
Salutat te mater14, uxor mea15 liberique16 et amici varii.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae raptim, X Octobris 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Oct.
En in dorso: 10 oct. 1639 W. de Groot.