eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4311. 1639 september 26. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Gratissima mihi fuerunt, quae ad litem filiae2 pertinentia perscripsisti3; ego plane tecum sentio jus a nostris stare partibus neque tamen res sine disputatione

    630

    poterit obtineri. Illud a quibusdam ambigi video, an interdicto possessorio hic locus esse possit, ubi filia tua non invenitur haeres instituta, sed e manibus haeredum ab intestato petere videtur jussa, quae dispositione continentur. Silvius tamen noster4, ex d'Expilly5, etiam immissionem ex 1. fm. c. de edict. div. Adr.6 aut certe: quorum bonorum7, postulari posse contendit. Tum et illud moveri audio ex artic. 293 consuetudinis Parisiensis8, eum nimirum, qui infra 25 annum aetatis sit, non posse Parisiis disponere de rebus immobilibus, sed tantum de acquaestibus et mobilibus, au(t) iis deficientibus non nisi de quinta parte bono(rum) haereditariorum; quod adversarii trahere videntur ad bona ubicunque sita, si persona per aetatem juxta consuetudinem Parisiensem sit inhabilis ad testandum de certo bonorum genere. Tu quid de hac re sentias, quaeso, indica. In quaestione honesti, video aliqua occurrere, quae contra filiam facere videantur, sed, ut vere fatear, cum de testamento facta esset mentio, non fuit amplius res integra, praesertim postquam adversarius ut ageretur agere incepit. Accedit, quod quaestio nostra jam omnibus in ore est, illo testamentum et nullum et non bonis artibus fabricatum sugillante, quod ne credatur, imo ut per judicium aliter censet, famae interest. Praeterita septimana filiae nomine declaratum est velle ipsam actionem coram Se(na)tu Hollandico instituere neque id evitari poterat, n(isi) forte in possessorio eam ad summum senatum maluissemus devolvi, quod senatori Reigersbergio9 minus probabatur ob rationes, quae et me ipsi assentiri coegerunt. Adversarium hic ullo valere favore ne cogites velim; sufficit, quod pacis hic simus conditionis, certe non inferioris; unde sola aequi et juris valitura est ratio, quae sane pro ultimis voluntatibus facit.

    Ad publica ut veniam, princeps10 in hiberna milites deduci jussit, ipae etiamnum in Zelandia haeret intentus iis consiliis, quae Hispanicae classis destinata perturbent. Submittuntur architalasso11 praeter 30, quas habet, naves e Mosa novem, e Zelandia quatuordecim, Amstelodamo et e septentrionali Hollandia plus quam viginti, quibus se aggregabunt eae naves, quae halecum piscatoribus, quos jam cum captura diviti rediisse narrant, praesidio fuerunt, ut ita nostrae numerum Hispanis cum navibus aequent. Missa et ducenta millia pondo pulveris tormentarii in usum nostrae classis. Audio eos, qui conventui interfuere, juramento novo promisisse silentium, unde major spes decreti masculi. Certe cum alias vix armari et instrui possint naves, jam homines plus quam satis est rerum nauticarum periti se

    631

    offerunt et omnia reliqua in promtu sunt, ut nunquam majori experimento constiterit, quanta sit vis irritatae necessitatis.

    Deus, qui terrestria consilia secundare noluit, maritima12 certe bene vertat et nos aliquando ad tranquillam pacem perducat, cujus quae spes sit in orbe christiano ex te intelligere aveo.

    Vale, frater optime, et nos ama.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXVI Septembris 1639.

    Lamairius13 ait se tricenta circiter habere Lucani exemplaria, quibus libenter notarum tuarum14 auctuarium subjunget.

    Salutant te parentes15.

    Adres: Monsieur Monsieur Grotius, Conseillier d'Estat et Ambassadeur de Suède à Paris.

    port.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Oct.

    En in dorso: 26 Sept. 1639 W. de Groot (verbeterd uit ‘H. de Groot’).

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4298; beantw. d. no. 4325.
    2 - Cornelia de Groot; het betreft de moeilijkheden met Adriaen van Naeltwijck over de erfenis van Jacob van Oldenbarnevelt, heer van Berkel en Rodenrijs.
    3 - Zie no. 4298, aanhef.
    4 - De remonstrant Cornelis van den Bosch -Sylvius- († 1650) was in 1619 ontheven van zijn post als hoogleraar in de rechten aan de Leidse universiteit en was sindsdien als advocaat werkzaam.
    5 - Digest. XLVII 19: Expilatae hereditatis.
    6 - Codex Iustinianus VI 33: De edicto divi Hadriani tollendo et quemadmodum scriptus heres in possessionem mittatur.
    7 - Codex Iustinianus VIII 2: Quorum bonorum; Digest. XLIII 2: Quorum bonorum.
    8 - Institutes Coustumières art. 293: Toutesfois institution par paction ou recognoissance d'héritier simple ou mutuello, & donation particulière par contrat de mariage vaut par la loy Saligne des François, & ne se peut revoquer (Les Institutes Coustumières de Loisel. Nouvelle édition avec les variantes des éditions antérieures, une table de concordance et des tables analytiques par Michel Reulos, Paris 1935, p. 51).
    9 - Nicolaes van Reigersberch.
    10 - Frederik Hendrik.
    11 - Maerten Harpertsz. Tromp.
    12 - In de tekst staat ‘maritimis’.
    13 - De Leidse drukker Jean le Maire.
    14 - M. Annæi Lvcani Pharsalia: sive de bello civili Caesaris et Pompeii Libri X. Ex emendatione V.C. Hvgonis Grotii, cum ejusdem ad loca insigniora Notis. Quarum pars altera nunc demum prodit. Accesserunt Variarvm Lectionvm Libellus; & rerum ac verborum Index locupletissimus, operâ Theodori Pvlmanni & aliorum concinnati. Lvgdvni Batavorvm, Apud Ioannem Maire, Anno 1626. Volgens de Leidse hoogleraar Frans van Oudendorp (1696-1761) is er in 1639 een Lucanus-uitgave verschenen: ‘Antiquorum denique Commentatorum, quorum notas sub ipso textu exhibui, agmen claudit illud Bataviae nostrae decus, & lumen Hugo Grotius, maximus Lucani ob liberum ipsius ingenium, & tyrannorum odium admirator. Ejus editio prae reliquis adcuratissima, & emendatissima, quam tamen inmodicis laudibus extollit Illustris Rutgersius Lib. I. Var. L.L. c 12 & L. III c. 7. prodiit Lugduni in Batavis A. MDCXIV, paucis notis instructa, quas auxit exsul Lutetiae degens A. MDCXXV. & Lugdunensi Editioni cum novo titulo A. MDCXXVI & MDCXXVII. adjecerunt Bibliopolae, & tertio A. MDCXXXIX’. (M. Annaei Lucani Pharsalia ... curante Francisco Oudendorpio. Lugduni Batavorum 1728, Benevolo lectori). Ter Meulen-Diermanse maakt geen melding van de uitgave van 1639.
    15 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.