Frater optime,
Miror me nihil abs2 te litterarum super laeto de Brisaci deditione nuntio accepisse, imo ne hodie (?) quidem in iis, quas ad patrem3 misisti litteris de eo negotio invenire; scis tamen eam victoriam et publice et privatim nostram tangere familiam. Redeunt jam singulis diebus qui in Caloana fuga4 capti fuere milites, qui ineptias rerum illic gestarum et sanius quibus ab inimicis fuere excepti vix possunt eloqui. Interea comes Guilielmus5 et dolere et intemperie aeris aeger Clusae tabescit, nec immerito, cum vivum ipse sui funus exhibeat.
Consules Delfenses antequam crearentur juniores quidam, nescio quo consilio, seniores omnes a republica removere sategerunt, ut autem monuisse me puto, nihilominus et designatio et electio secus quam multi cogitaverant, cecidit. Nam praeter duos consulares Schilperortium6 et Groenewegium7 accessere Everardus Lodesteinius8, et ipse consularis, et Eobaldus Bleijsvikius9, homo ea dignitate nunquam functus, sed popularis satis et bonarum partium, hos jam habemus consules. Scabini sunt Milligenus10, Vroulingius11, Franco Meranus12, Petrus
16
Santenus13, Gysius14 maritus Brasserae, Bruno Iacobi Dussenus15 et Abrahamus Hogenhoeckius16.Deus Optimus Maximus hunc et sequentes annos tibi tuisque largiatur salutares.
Vale et salve a matre17, quae jam hic est, uxore18, liberis19.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Ianuarij 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Très-chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 3 Ian. 1639 W. de Groot.
En boven aan de brief: rec. 13 Ian.