31
Mi frater,
De Brisaco dedito puto jam habere vos a me literas2; nisi id est, accuso incuriam meam, dum quod aliis scripsi, vobis etiam scripsisse me arbitror multis saepe simul ingruentibus negotiis distentus distractusque.
Filiorum minor3 bene agit in comitatu illustrissimi ducis4. Majoris5 rationem se habiturum dux promisit, ubi is meis jussis obtemperaverit. Quae enim spes, ut ducibus bene pareat, siquis parentibus obedire non didicerit?
De his qui a Calloa venere reduces, credibile est, quod dicis, evenisse illis quod dicitur ‘Vae victis’6. De comite Wilhelmo7 doleo vel ob filii8, cujus virtutes feci semper maximi, memoriam. Ita factus sum peregrinus in vestra republica, ut vix eorum, quos ad honores provectos scribis, nomina noverim.
Nihil hic agitur. Est enim hyems, sed magno paratu bellum struitur in Hispaniam et per Italiam. Delphinus9 jam nutrices habuit quot numerari vix possunt.
Deus det tibi, tuae10 tuis11 amicisque et praecipue parentibus nostris12 multos annos bonos.
15 Ianuarii 1639.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.