Frater optime,
Litteras et tuas et uxoris XV hujus mensis scriptas2 recte accepimus.
Filios3, qui in castris Vinariensibus sunt, bene valere et a duce4 aestimari jucundum fuit intelligere; majorem natu posthac melius tibi dicto audientem fore speramus.
Fiunt et hic bellici paratus, qui utinam melius succedant quam anno praeterito, nisi nos interea, quod malim, pax intervisat.
Obiit ex amicis nuper Cunaeus5, de quo filius6 jam ante te monuit; nunc vero etiam Sorgius7 repentina morte a catharro extinctus: in altero academia,
54
in altero forum maximam fecit jacturam. Habebat Cunaeus stipendium quingentorum florenorum pro advocatione maritima; nunc ut ei succedat, operam dat Graswinkelius8, assertor quippe maris liberi9, sed multis id commentum non placet.Narravit nuper Heinsius10 obiisse Borussum11, qui suas ad te litteras detulit, quare alius tibi erit quaerendus, per quem respondeas. Ejus notae in novum testamentum cum Aristarcho12 in magnam molem excrescunt et jam ad NNNNN pervenerunt.
Salmasius13 in secunda de Usuris14 parte promittit se quamplurimos ejus errores demonstraturum.
Plerique hic arbitrantur successurum D.o Camerario15 in legatione Spiringium16, certe gener Camerarii Ultrajectum commigrat neque ipse hic domum reconduxit. Sed tu haec aliunde melius intelliges.
Deus Optimus Maximus te nobis, ecclesiae, patriae, diu servet incolumem. Salutant te parentes17, uxor18 aliique amici.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIV Ianuarii 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et Couronne de Suède, A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Febr.
En in dorso: 24 Ian. 1639. W. de Groot.