eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    77

    3958. 1639 februari 5. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Bene pervenerunt ad nos literae, quas 24 Ianuarii ad nos dedisti2.

    De filiis nostris3 tua vota rata faxit Deus.

    Magni hic paratus fiunt ad bellum terra marique in Belgas et Hispanos.

    Dolet mihi de Cunaei4 et Sorgii5 obitu. Utrique obstrictus amicitia vetere velim quod ipsis debui liberis eorum6 posse persolvere.

    Advocatio illa maritima apud te quam apud alium collocaretur melius: et habeo non pauca, quae, si id eveniat, tibi usui esse possint.

    Heinsius7 de Borusso8 quod dixit verum est. Tulerat is ad me ipsius literas9. Meus autem mos est, ut ad literas mere συστατιϰὰς non respondeam, nisi per eum, qui illas attulit. Illius ad Novum Testamentum Notae10 et Salmasiana11, quae praelum fatigant, et Vossiana12, quando publici juris futura sint, fac sciam, siquid aut nosti aut conjectas.

    D. Camerarium13 a Suedica legatione abiturum non puto. Meretur et eruditio ejus et quam habet rerum peritia et probitas et dignitas literatissimae familiae et judicium regis Gustavi14, ut ita habeatur.

    Sicut fortis equus spatio qui saepe supremo, Vicit Olympia15.

    Siquid apud vos dignum lectu scribitur, fac, quaeso, norim.

    Vale, mi frater, cum parentibus16 optimis.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    5 Februarii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 881. Antw. op no. 3945.
    2 - No. 3945.
    3 - Cornelis en Diederik, die zich in het leger van Bernhard van Saksen-Weimar bevonden.
    4 - Petrus Cunaeus, hoogleraar te Leiden.
    5 - Nicolaes van Sorgen.
    6 - Johannes (1617-1673), Petrus († 1670), Adriana († 1679), Susanna (1622-1655) Cunaeus, en Lenaerd, Agatha, Joost, Maria, Carel, Catharina, Lijsbeth, Jan, Nicolaes, Adriaen van Sorgen.
    7 - Daniel Heinsius.
    8 - Henricus van Bommel.
    9 - Ontbreekt.
    10 - Voor de titel van dit werk zie men no. 3945, p. 54 n. 5.
    11 - Voor bibliografische gegevens zie men A. Cioranescu, Bibliographie de la littérature française du dix-septième siècle, III, p. 1821-1822.
    12 - Voor bibliografische gegevens zie men C.S.M. Rademaker, Gerardus Joannes Vossius, p. 275-293.
    13 - Ludwig Camerarius, ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    14 - Gustav II Adolf († 1632).
    15 - Ennius, Annales 388-389 (ed. Vahlen3 374-375).
    16 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.