Frater charissime,
Heinsiana ad Novum Testamentum2 simul huc venerint, percurram. Rogo tamen, si qua est apud vos mittendi occasio, ea ne negligatur neque vero exspectetur ipsius Heinsii magnifica pollicitatio. Quicquid inter ipsum et Salmasium3 geretur, sive magnum id sive parvum sit, rogo per te cognoscam.
De sculptura tituli crucis4 vereor, ut doctis Heinsius persuadeat. Sed miror, cum Heinsio liceat quos non amat συϰοφαντῶν appellatione traducere, aliis non licere se paribus armis ulcisci. Aveo scire, an de iis, quae scribis, postulatis tam novis aliquid impetraturus sit Heinsius.
Blavius5 si velit intra certam brevemque diem edere nostra de Iure belli ac
636
pacis6, praeferendus est aliis. At si, ut alios solet, me vult trahere et obtentu privilegii lectores fraudare tantae accessionis fructu, ne miretur, si eo jure utar aut ego aut Cramoisius7, quod multis rebus judicatis probatum est. In his rebus publicum praevalere privatis utilitatibus debet.Scriptum Scoticum8 non vidi. Puto acerbum esse ut sunt illorum hominum ingenia semper, nunc autem maxime.
In causa holographi testamenti9 neque de consuetudine quisquam dubitare potest et juris quaestio minime est difficilis. Quid metuam, scripsi antehac.
De Spiringiana controversia10 ego, qui absum longe, rem amicis, qui ibi sunt, tractandam relinquo.
Si Deum propitium volunt princeps11 proceresque vestri, non debent bellum aeternum cupere.
Nostri Suedi de pace et induciis consultationem ad tempus differunt exituri cum Gallia foederis. Id erit Maio anni 1641.
Effigies Zenonis12 veris vivisque coloribus factam in bona luce collocari meretur cautione tamen adhibita, de qua scripsi antehac.
De Lucano13 fac, quaeso, sciam, apud vos aliquid sperare debeam an hic idem negotium promovere.
Parentes14 commode valere gaudeo. Opto tantundem tibi, uxori15 liberisque tuis16 et etiam qui nos sanguine, affinitate aut amicitia contingunt.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, Calendis Octobris 1639.