Frater optime,
Nulla nunc hic se - quam quidem ego sciam - obtulit occasio mittendi Heinsianas exercitationes2, quaere puto te Parisiis melius et citius nacturum exemplar ex iis, quae Elzevirii3 illuc destinarunt. Ipse Heinsius nuper mihi dixit se libri sui exemplar cum litteris ad te deferendum curare velle eaque de re cum Elzeviriis acturum. Salmasius4 jam se palam Heinsii hostem profitetur, ex quo ille in Aristarcho suo5 jam recensito in expositione loci Johannis de titulo crucis6, quem ille jam diu ante confectum vult, haec verba subdidit: se ea, quae scribit, sycophantis non scribere, quod Salmasius in se dictum credens Heinsium in
614
praefatione libri de modo usurarum7 ejusque assentatores acerbe sane perstringit. Ea re intellecta Heinsius huc advolavit omnibusque modis contendit, ut praefatio ista supprimatur, quemadmodum etiamnum publici juris non fit; sed id aegre praestari poterit cum Salmasius sua jam habeat exemplaria eaque jam peregre vulgaverit. Audio Heinsium inaudito hactenus exemplo ab Ordinibus petiisse, ut decreto sanciretur, nequis adversus exercitationes suas scriberet, sed nihil obtinuisse, et jam in eo esse, ut approbationem facultatis theologicae impetrare studeat, sed et illic aquam haerere8. Indignantur enim quidam Bezae9 nomen nunquam fere exprimi et hic illic aliqua inveniunt, quae non usque quaque cum placitis suis conveniant.Blavium10 Cramoisio11 privilegium suum cessurum non puto neque te dignum arbitror, ut permittas homini non male de istoc opere merito ullam querelae occasionem gigni, tum et illam Bignoni12 sententiam ab aequitate commendare non possum; semper enim privilegia poterunt subverti, si iis exceptionibus locus sit.
Librum a rege Britanniae publicatam lingua Britannica13 vidi, sed extat hic et aliud scriptum nomine Scotorum latine exaratum14, quod puto Britannico esse oppositum.
De testamento holographo15 ejusque hic viribus tecum sentiunt advocati quamplurimi, quorum consilia habemus.
Hodie Berkelii16 corpus sepultura afficiemus, cras, puto, filia17 Naaldwikio18 mittet testamenti exemplar.
Quod de Spiringio19 nuntiarat Graswinkelius20, id nunc iterum confirmavit, et audio Meermannum nostrum21, qui utpote cognatus Spiringii, aliquid apud eum potest, operam dare, ut lites omnino sopiantur, sed in re cruda tempori aliquid dandum.
Princeps22 cum ventos sibi contrarios experiretur, in haec verba erupisse fertur: O Deus, video te mihi esse iratum23; ipse nunc cum copiis etiamnum in Flandria manet forte non diu emansurus.
Consilia de pace aut induciis quomodo processura sint, scire avemus.
615
Vale quam suavissime et salve a parentibus24 multisque hic amicis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, XIX Sept. 1639.
Pro effigie Zenonis25 gratias habeo, sed perlustrare nondum licuit. De Lucano26 cogitabimus.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Sept.
En in dorso: 19 Sept. 1639. W. de Groot.