Mi frater,
Exspectabo quamprimum librum illum tam pretiosae dedicationis2. Salmasius3 praeter ea, quae ab aliis prius bene dicta sunt, nullam hic interpretationem ait reperiri laudabilem idque paratus est ostendere.
Gaudeo bene tibi processisse iter ad Hollandiae septentrionalia et bene valere Vossium4 et Corvinum5.
De Hortensio6 ferenda τὰ τῆς εἱμαρμένης.
De Blavio7 credo quod dicis. Si velit jus suum privilegii, quod in biennium adhuc durat, cedere Cramoisio8, is paratus est edere libros de Iure belli ac pacis9 cum ingenti notarum accessione; ob quam accessionem D. Bignonius10 putat non obstare privilegium, quominus hic nova adornetur editio, atque ita hic saepe judicatum.
Anthologiae11 exemplar exspectabo, Graecum et latinum. De Lucano hoc erat, quod scripseram, scire me velle, an aliqua adhuc exempla suae12 aut
588
Raphelengianae editionis13 habeat Lamairius14; si non habet, an novam editionem cum novis notis velit suscipere. Alioqui cum alio agam. Horum omnium memineris velim.Optimum senem Utenbogardum15 gaudeo bene valere et nostri memorem vivere. Optarem et ego ultimam adjectam manum operi isti fratris Pauli16, cujus pulchritudo quae futura fuerit, satis ex titulorum delineatione apparet. Interim uti nobis licet iis, quae de hoc argumento egregia congessit M. Antonius de Dominis17, magni vir judicii, si unum excipias, quod Romam ivit liber regis Britanniae jussu publicatus18. Non dubito, quin ad vos venerit. Velim et librum et quae olim scripsit Richardus Hokerus19 quoque jam denuo Anglice prodiere verti in linguas ac maxime latinam aut Gallicam.
Spero patri20 commode eventurum iter illud Culemburgicum et sorori21 opto omnia prosperiora. Non peccat forte, si adeat aquas Hassicas praedicatissimae nunc salubritatis.
Hic annus nihil nobis in re bellica magni producet. De Colonia vix credo. Video Westfalos cum Infrarhenanis id cogitare, quomodo se belli malis eximant.
An Graswinckelio22 plane credi possit in eo, quod de D. Spiringio23 affirmat, dubito. Quare cogitandum.
Quod de Heenvlitio24 narras in mentem mihi revocat illud Cottae Messalini25: illos quidem senatus, me autem tuebitur Tiberiolus meus26.
Vale cum parentibus27, uxore28, liberis29 et amicis.
Lutetiae, 10 Septembris 1639.
Quod holographa testamenta30 in Gallica valent, non novum est, id a tempo-
589
ribus Valentiniani imperatoris31, cujus ea de re Novellam32 habes post Codicem Theodosianum33. Ius Iustiniani34 in Gallia receptum non fuit, quia jam Galliae desierant esse sub imperio Romano occupatae a Gothis, Francis et Burgundionibus. Sero demum post Lotharii35 tempora coepit recipi jus illud Iustinianeum, sed tantum ubi nec leges receptae nec mores pugnabant, ut lex Rhodia36 Romae.