Frater optime,
Aestivae feriae occasionem mihi uxorique2 praebuerunt visendi Northollandiae urbes hactenus mihi nunquam visas et pascua Marone poeta3 digna. In eo itinere duas consumsi septimanas, sed majorem temporis partem Amstelodamum sibi vindicavit. Ibi Vossium4 conveni, etiamnum in edendo de Idolatria
556
opere5 desudantem; vidi et Corvinum6 - cui postremas tuas litteras mitto - in excudendis juris Iustinianaei erotematis7 occupatum; Hortensium8 cum jam animam agere diceretur, - quam et, dum ibi essem, creatori reddidit - allocutus non sum, sed cum Doctore Blavio9 de editione tuorum operum egi, qui multa quidem mihi promisit, sed ut quod res est dicam, tam multis aliis operibus distineri videtur, ut nihil ex animi tui sententia ab eo sperandum sit. Quare auctor tibi sim, ut editionem Anthologiae10 Cramosio11 demandes atque ita curabo, ut ea, quae hic sunt, tibi remittantur, nisi aliud quid de tota re ipse constituas. De Lucano12, - cujus in postremis litteris mentionem facis13 - quid antehac quaesiveris, ego et filius14 nescimus; ubi nos plenius de proposito tuo edocueris, quicquid operae erit meae libenter conferam.Optimo seni Utenbogardo15 tradidi tuas litteras16, quas ille a me sibi praelegi voluit dicens se in quibusdam, imprimis quae Italica sunt, haesitare. Valde illum delectabat illud fratris Pauli17 propositum et optare se ajebat, ut respublica christiana simile quid videret. Avebat et illum Angliae regis librum apologeticum18, - de quo se nonnihil inaudisse asserebat - videre.
Hic jam nihil fere occurrit novi. Cras sepelitur comes Culenburgicus19, vir minime quidem mali animi, sed timoris nimius atque ideo ambitiosis opportunus. Ad ejus exequias pater20 cum aliis profectus est, quod Deus illi bene vertat.
Soror21 mutandi aeris et visendorum amicorum percupida Delphos se devehi fecit ibique minus quam speraveramus in valetudinis cura proficit.
557
Princeps22 ad Renobercam est, quid ipse, quid copiae Vinarianae et Hassiacae moliturae sint, brevi intelligemus.
Multus hic de obsidenda Colonia sermo; nobis certe haec aestas periisse videtur.
Retulit mihi nuper Graswinkelius23 Spiringium24 nihil ultra in negotio isto adversus senatorem25 acturum, forte quia nihil a se promoveri posse videt.
Heenvlitius26 decreto Ordinum Generalium narrationis minime verae in perniciem Ripperdae27 factae convictus ad principem se purgaturus abiit.
Vale, frater optime, et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Fatali die XXIX.28 Augusti 1639.
In margine staat: Heinsianae exercitationes29 jam prostant; eas ut nanciscaris, curabimus. Donatus est ob praefationem mille et sexcentis florenis.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 29 Aug. 1639 W. de Groot (verbeterd uit: D. de Groot).
En boven aan de brief: Rec. 9 Sept.