eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4306. 1639 september 24. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Cum typographo2 ita egisti ut oportuit. Cave, ne quid a nobis accedat. Ubi prodierit, fac sciam.

    Heinsiana3 avide exspecto, praecipue cum ea a proceribus reipublicae tam magni, a literarum proceribus tam parvi fieri videam.

    620

    Scriptum de Zenone4 est inter sarcinas, quae ad uxorem venere. Tibi autem inscriptus erat is fasciculus. Interceptum a curiosis non spero. Meretur edi ille libellus, ut tunc monui.

    Conatus in Hulstam non miror irritos hoc anni tempore et hoste in omnia intento nec latere possunt tanti strepitus molimina.

    Patri5 manum adhuc bonam bonaeque senectutis indicem vidi cum gaudio gratulorque et tibi et ipsi, quod una vivitis. Deus vobis matrique6 et uxori tuae7 ac liberis8 omnia det, quae a piis optari solent.

    Videris jam quae ad filiae9 causam instruendam misi. Puto et de juris illa regula in forma testamenti locum unum spectari, ubi fassum est, satis constare et de ipsa consuetudine per ea, quae misi. Siquid tamen putatis amplius requiri ad probandam consuetudinem, fac norim. Ego tamen cum considero, ubi ista causa agatur, quam et causa ipsa et nos parum simus favorabiles, nihil aliud exspecto quam ut aut contra nos judicetur cum aliquo nostro dedecore, quasi captandi testamenta artem exerceamus, aut certe ut lex trahatur in infinitum.

    Filius meus maximus natu10 in castris est Castilionaei11 apud Viridunos. Minimus12 in itinere ad nos brevi, puto, vobis adfuturus. Medium13, qui apud vos, velim quamprimum poterit parare se, ut Amstelodamum migret ibique discat jus nauticum et mercatorium, jura urbi illi propria alia, et notitias sibi acquirat, quae ad fortunam aliquam ei gradum struant.

    Vale cum optimis parentibus, uxore, liberis, cognatis et amicis.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 24 Sept. 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 886. Antw. op no. 4291; beantw. d. no. 4320.
    2 - De Leidse drukker Hieronymus de Vogel, die in 1639 Grotius' Poemata drukte; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 2.
    3 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX; zie no. 4291, p. 596 n. 1.
    4 - Zie no. 4132, p. 361 n. 4.
    5 - Jan de Groot.
    6 - Aeltgen Borre van Overschie.
    7 - Alida Graswinckel.
    8 - Johan, Jacob, Maria, Alida, Anna, Françoise.
    9 - Cornelia de Groot. Adriaen van Naeltwijck had een proces tegen haar aangespannen; zie no. 4243, p. 509.
    10 - Cornelis de Groot.
    11 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    12 - Diederik de Groot.
    13 - Pieter de Groot.