Frater optime,
Magna jam hic in expectatione sumus rerum ad oram Britanniae inter nostram hostilemque classem gerendarum. Multae magnaeque cum egregio paratu ad archithalassum2 missae naves, quarum quaedam e portu Texelio nondum solverunt; certe aliquas nitro et pulvere instructas, quasdam et incendio spargendo aptatas ad ipsum jam devenisse constat. Interea dolet, quod de Britannica hostium protectione intelligimus; multa enim sparguntur in vulgus, quae non nimis laeta augurari nos sinunt. Nam et Britanniae regem3 quascunque potest in portubus suis reperire naves insti(t)uere audio et jam septem e Biscaia naves cum quattuor militum milibus sub Anglicis vexillis auxilio venisse intelligo; tum et certum est aliquem militum numerum et magnam vim pecuniae a duodecim, quae effugere, navibus Dunkerkae expositam. Addunt et aliqui, si necessitas exigat, regem Britanniae Hispanicarum navium operam in tempus locaturum iisque insignia Anglica adaptaturum, ut eo stratagemate e nostrorum manibus eripiat. Rursus mirantur omnes boni nullas e Gallia naves, quae nostris suppetias ferant, adesse atque ideo verentur, ne magnis impensis nihil aut parum proficiamus.
De lite filiae4 scripsi nuper5. Eo jam processum est, ut regrediendi non detur locus. De Consuetudinis Parisienis6 verbis, ubi de aetate testatoris agitur, in quibus adversarii magnam reponunt fiduciam, etiam nonnihil subjunxi et, quanquam mihi satisfacere posse videor, tuum tamen judicium intelligere avebo. Illud interea addam scire me avere, quomodo apud Gallos holographa7 immissionem in possessionem inveniant et quomodo se res habeat, si testatoris manus non recognoscatur aut negetur. Ignorantia Gallicae praxeos facit, ut te consulere cogar.
De effigie Zenonis8 jam ante scripsi9, quod si seni - quem nosti10 -
643
exemplar tradam, ejus arbitrio excudendum. Ego typographum non novi, cui hac in parte fidere audeam.Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotiu(s).
Raptim. Hagae III Octobris 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Oct.
En in dorso: 3 oct. 1639 W. de Groot.