Mitto, mi frater, explicationes meas2, sed sine meo nomine, ad quinque prophetica loca Pauli, Iohannis in epistola duo et ejusdem in Apocalypsi duo totidem. Haec quia utilia existimo et talia videntur romanensibus multis, qui videre, Anglis protestantibus, etiam Racovianis aliquibus, cupio edi quamprimum. Poteris haec per amicum dare deferenda Blavio3 si is sine mora typis ea vult committere, alioqui Curcellio4, qui, si in Blavio mora est, daturus est Elzevirio Amstelodami habitanti5, aut alii cuivis.
Ego haec, quae scripsi, non tantum vera esse puto, sed etiam pertinent ad auferenda impedimenta quaedam pacis christianae, de qua minus minusque despero. Quod si nobis non datur conspectu ejus boni frui, tamen officii nostri est aquam igni, non oleum affundere et serere arbores alteri forte saeculo profuturas.
784
Post has chartas mittam eas de Fide et Operibus6.
Vale, frater optime.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Decembris 1639.
Annotata nostra ad quatuor Evangelia7 jam te habere credo. Illa de Iure Belli ac Pacis8 cum annotatis ad Vossium9 misi. Volo autem primum edi ἀνώνυμα, deinde illa ad Evangelium, postremo de Iure Belli ac Pacis. Sub finem anni prodibit hic meus liber de Veritate Religionis Christianae cum notis10. Redduntur prelo Apologeticus11 et Diatriba de Pelagianis dogmatibus12. Anthologia13 post haec omnia sequi poterit et typographum, si non ibi, hic reperiet. Pergo in annotationibus ad Vetus Testamentum14 non ita magnis. De effigie Zenonis15 quid feceris facturusve sis, scire percupio. Ad correctionem eorum, quae edentur, poterunt adjumento nobis esse Corvinus16, Curcellius, Vossii.