Studia nostra et molimenta ad bene de posteritate merendum probari tibi, mi frater, gaudeo rogoque, ut his, quae parturio2, obstetricare pergas. Filio3 credo ad hanc rem non deesse propensam voluntatem, sed et prudentia et diligentia requiritur. Curcellus4 putat, si Blavius5 cunctetur, per Elzevirium, qui Amste-
770
lodami vivit6, rem posse peragi. Ei homini quid sit fidei, quid paratus typographici, nescio. Quare abs te consilium exspectabo et propediem mittam τὰ περὶ ἀντιχρίστου7, quae intelligo D. Episcopio8 minus probari, mihi vero non displicent cogorque a multis remonstrantibus ea re dissidere, quod illi omnem cum romanae communionis ecclesiis tam late patentibus, tanto saeculorum consensu se tuentibus reconciliationis mentionem abhorrent et id, quo speciosius faciant dogmata eorum, incommode explicant, errata autem in actionibus, quae non sunt omnium, imputant omnibus. Ego aequitatem amo et loquendi formas veteres, in caeteris non desperandam aliquam emendationem puto.Quod ego dixi scripsique de filia minore annis XX9, si patre invito nupserit, exhaeredari eam posse habeo ex antiquis legibus, quas choras10 vocamus, illis nimirum, quas utendas mihi aliquando Stephanus Dousa11 dederat. Sed puto etiam inter consuetudines apud acta curiae professa Albanicis temporibus12 aliquid reperiri, de quibus docere te D. Miropius13 rationalis poterit; nam ego multa, quae legisse me memini, non ad manum habeo.
De praepositi Holthemiensis14 causa nihil adhuc habeo boni, quod nuntiare possim, paratus tamen conferre operam, siqua poterit esse usui.
Sententiam tuam de omittenda laudatione Toirasii15 et historia Barbarossae16 et causas, quas adfers, probo. Ad Bignonium17 versus ita supplendus est:
Saporis auram dulcis haurit ex melle.Si qua res te Lugdunum tulerit, poteris de Graecis, numquid in eis sit emendandum, egregium Salmasium18 consulere, cujus de Usurarum modis librum19 hoc ipso tempore lego cum admiratione tot rerum abstrusarum.
Vale cum parentibus20 et uxore21, mi frater.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Novembris 1639.
771
Mitto jam nunc Annotata mea ad IV Euangelia22 per Massanum23, qui est in comitatu Mauritii principis Palatini24, qui cum navi Anglica it in Bataviam. Caetera illa ἀνώνυμα ordine suo mittam per tabellarios. Tuae praecipue curae haec omnia commendo. Poteris per Curcellium aut alios fidos ita ista curare, ne odium, in te recidat. De illis autem ad Jus Belli ac Pacis25 tum constituam, ubi sciero, quid Blavius26 Cramoisiaco27 responderit. D. Vossii28 consilio utere et filiorum ejus29, si ipsis vacat, opera.
Filium nostrum Petrum etiam atque etiam moneas, rogo, ut diligenter insistat eam, quam nos ei monstravimus, viam, si quid a nobis parentibus suis boni exspectat.
Nolim tradi annotata in librarii cujusquam manum, nisi prius certi simus illico editum iri nec alium ea legere, nisi avum30, te, filios31 domi tuae.
Heinsiana32 adhuc lego; longa enim sunt et saepe interpellor. Sunt ejus multa, quae confirmabo.
Prodiit in Anglia tragoedia nostra Christus Patiens33 optimis in ea lingua versibus expressa. Vir illustrissimus34 elogium proposuit, cujus initium sic me alloquitur:
Ovr Ages wonder, by thy birth the Fame, Of Belgia, by thy banishment the shame.Id quid sit, Anglus tibi aliquis interpraetabitur. Liber regi35 dedicatus est. Addidit interpres notas eruditas.