eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4395. 1639 november 19. Aan Willem de Groot1.

    Et ad Lucanum nostra2, mi frater, et poematum ἀνέϰδοτα3 recte ad te pervenisse ac tibi ut mea omnia curae esse gaudeo.

    Poemata dabis cui voles, dum ne ei, qui nostro abusus est nomine4. Nam quod Graswinckelius5 suggerit remedium et serum est et inane. Editionem illam nostro factam injussu ut cognoscatur, nostra ob multas causas interest.

    755

    Prolegomena ad Phaenissas6 censeo addenda in fine editionis novae pro mantissa, ne carminum seriem turbent; et tamen utilitatem, quam speravi, praestent legentibus.

    Filium natu minimum7 quod attinet, et dixi ei et scripsi jam saepe, quam indignum sit nobis eum periculis se objicere eorum hominum causa, qui omni bello crudelius in rempublicam et nos grassantur. Apud D. Brederodium8 nihil potest sperare nisi exiguum aut tardum incertumque. Nam et ille alios habet, quos respiciat nobis iniquos. Mementote illud in Sophompanea: AEgyptus tibi sit patria. Sic est merita9 Suedia nobis patria est. Ei vitam nostram dicare debemus, ab ea honores mereri et exspectare. Magna est Bannerii10 virtus: neque minus facile ibi miles ex provinciarum tributis quam apud vos victitat; nisi quod exiguntur illa ibi per militem, apud vos per apparitores. Qui autem in miseros homines misericors esse vult, reperit ubique bene faciendi materiam. Neque aliena culpa insontibus nocet. Egregium illud de Nerva11

    Temporibusque malis ausus est esse bonus12.

    Quod si militia actuosa filio displicet, sperem aut in domo D. Bannerii aut in curatione aliqua operum, machinarum aliarumve rerum operam ejus posse esse utilem et cum honore. Ego certe non cessabo eum juvare et, ut spero, tot alibi amicos, quot in Batavis inimicos reperiam; quibus inimicis si supplicem se facere in animum induxit, haud dignus est, qui me patrem vocet. Exercitus Suedici multi sunt, multa loca, multa spes. Si apud vos vexillifer quam ductor ordinum alibi esse mavult, animi est nec erecti satis nec memoris, quam honorato in loco fuerit.

    Valde exspectamus, quid constitutura sit Anglia, tum in Palatini13, tum in Batavorum negotio14. Heri D. comes Licestrius15 apud regem16 pro Palatino locutus est ex mandato sui regis17. Galli vero trahent id negotium atque interea res suas ad Rhenum constabilient. Hispanos in Britannam quicquam moliri neutiquam credibile est. Non facile rex Hispaniae18 aliam parabit classem.

    Vale, mi frater.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 19 Novembris 1639.

    Elzevirius19, qui Amstelodami est, offert se meis omnibus edendis. Velim scire, an sit bonae fidei et an habeat quae oportet.

    756

    Legi magnam partem Heinsianorum ad Novum Testamentum20. Erunt in quibus ipsi dicta et ante ipsum mihi, sed non ante edita, magnis argumentis probabo.

    Vidi et Salmasii praefationem ad librum de usuris secundum21. Etiam ab ipso non poenitebit discere. Rogo gratiae habeantur D. Salmasio pro misso ad me libro. Respondebo ipsius beneficio utprimum potero. Inspexi librum. Video omnia plena reconditae eruditionis.

    Graswinckelii consilia omnia mihi suspecta sunt. Suas res agit.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 888. Antw. op no. 4372; tesamen met no. 4405 beantw. d. no. 4417.
    2 - Zie no. 4372, p. 722 n. 7.
    3 - Zie no. 4372, p. 722 n. 3.
    4 - De Leidse drukker Hieronymus de Vogel die in 1639 een herdruk van de Poemata Collecta van 1617 uitgaf; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 2.
    5 - De Haagse advocaat Dirck Graswinckel.
    6 - Zie no. 4372, p. 722 n. 6.
    7 - Diederik de Groot.
    8 - Johann Wolfert, graaf van Brederode.
    9 - Sophompaneas 113-114: Aegyptus tibi // Sit patria: sic est merita; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    10 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    11 - Marcus Cocceius Nerva, Romeins keizer (96-98).
    12 - Martialis, Epigr. XII, 6, 12: temporibusque malis ausus es esse bonus.
    13 - Karl Ludwig van de Palts.
    14 - De bezending van François van Aerssen, heer van Sommelsdijk; zie no. 4362, p. 708 n. 2.
    15 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    16 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    17 - Karel I van Engeland.
    18 - Philips IV.
    19 - Lodewijk Elzevier, uitgever te Amsterdam.
    20 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm Ad Novvm Testamentvm Libri XX, Lvgdvni Batavorvm MDCXXXIX.
    21 - De modo usurarvm liber, Clavdio Salmasio auctore. Lvgd. Batavor. Ex Officina Elseviriorum. MDCXXXIX.