722
Frater optime,
Venit ad nos recte filius tuus natu minor2, quod iam ante octiduum tibi per uxorem signifactum credo, ego enim tunc temporis Delphis pernoctavi. Attulit is mihi tua poemata nova3 mihi longe gratissima. Eorum editionem quamprimum procurabimus. In editione Vogeliana4 nihil carpendum praeter epigraphen et aliqua menda. Illud interea certo certius asseverare possum hominem in nos non peccasse malo animo namque ipse mihi potestatem fecerat epigraphen pro meo libitu scribendi, quod ego, ne me ei negotio immiscuisse viderer, defugiendum duxi. Nunc alios consuluit, qui forte ejus commodo hoc dedere, ut vendibili satis libro etiam hanc apponerent hederam. Graswinkelius5 promisit se curaturum, ut mutetur epigraphe meumque aut omittatur nomen aut certe ad priorum editionem restringatur, ne secundae auctor videar. Illud in novis poematis quaerendum duxi, an prolegomena Phoenissarum6 in nova editione addi an demi velis; videtur enim illud alienius a syntagmate poematum, hoc vero lectori minus conducibile, cum ars poetae inibi egregie detegatur.
Accepi et nudiustertius tuas in Lucanum notas7, quas nondum percurrere potui. Interea et illarum impressionem mihi curae fore spondeo.
E filio intelligo decretum tibi, ut ad Banerium8 proficiscatur. Illud tamen monendum duxi esse apud nos meliorem disciplinae militaris rationem et minus horride quam in Germania bellum geri. Quid si igitur in turma Brederodii9 - qui ei et beneficium praebere potest et a quo tu accipere non gravaberis - collocetur, potius quam longe ab omnibus amicis segregatus ferat arma? Tu, quaeso, id etiam etiamque cogita; pluris enim omnes faciunt hic vexilliferi quam alibi ducis locum.
Ad publica ut veniam, recte tu judicas super offensa Anglicana jam jactam aleam10 et spes est regis11 animum ita posse emolliri, ut nequid durius in nos
723
statuat eamque in rem, ubi id venti tulerint in Angliam proficiscetur Arsenius12, fabricator faederis anni 162513, quo nos quod fecimus defendemus.Palatini14 detentionem mirantur multi, ego sane nescio, quae hanc tempestatem insecutura sint, certe Gallos hanc occasionem in suum commodum versuros non dubito, non tantum quoad exercitus Vinariensis imperium, sed etiam ad alia multa.
In Britannia spargitur rumor classem Hispanicam ad ejus regni invasionem missam et argumento esse, quod 40 denuo naves Hispanicae ad oram Angliae sint visae, qua de re quid sit, nescio; ego ab hominibus nobis non male volentibus alterum, forte et utrumque confictum puto. Illud constat ex iis, quae disjectae fuere navibus, duodecim iterum ad oram Angliae instauratas, sed in usus, ut fertur, Britanniae regis. Praetoriam interim Hispanorum, quae in portu est Dunkerkano, disruptam constat, sed tanta est, ut aquis hauriri nequeat.
Vale frater optime, et a parentibus15 meaque uxore16 et liberis17 salve.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VII Novemb. 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède. A Paris.
In dorso schreef Grotius: 7 Nov. 1639 W. de Groot;
En boven aan de brief: Rec. 15 Nov.