eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4358. 1639 oktober 29. Aan Willem de Groot1.

    Mitto, frater carissime, ad Lucanum notata nostra2, quorum curam tibi, ut tutori legitimo, commendo. De caeteris quod scripsi antehac responsum exspectabo.

    Uxoris iter Amstelodamum laudo. Est urbs ea siqua in Batavis plena bonorum civium nobisque optime volentium.

    In mari jam coeptum pugnari est. Quare siqua metuenda est Anglorum offensa ejus ἐρρίφϑαι ϰύβος3. Securitatis publicae cura praecidit juris controversi nodos. Galli hac quidem in parte spectatores esse cupiunt, sed aliud non minoris odii negotium cum Anglis habent detento hic in itinere Palatino4, ut contraria ipsorum desideriis moliente.

    Ad pacem communem nihil adhuc lucis video. Qui hunc sequetur annus ei cogitationi aut novis ad bellum prorogandum foederibus impendetur.

    De Hispanorum proposito ad Emdam invadendam credibile est, quod dicitur.

    In Italia durant induciae Pedemontanae. Sed Casale sine vi armata servari non poterit.

    701

    Ad causam filiae5 ut veniam, gaudeo probari vobis quae distinxi de forma actus, de capacitate personae, de capacitate rerum. Siquid ultra in mentem venerit aut amici monuerint, perscribam. Charondam6 vidi. Is pro nobis est in eo, quod dicimus actum factum secundum formam loci vim suam per omnia loca extendere. Quod autem vult scriptum formam habere testamenti, nobis objici non potest, cum in scripto sint alsoo myne uyterste wille is et rursum dese myne uiterste wille heb onderteeckent. Addito die et loco. Nihil potuit dici expressius. Facti historia uxori filiaeque7 est quam mihi notior. Itaque ad eos te mitto.

    Vale cum nostris omnibus.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 29 Octobris 1639.

    Ausculta, an quis Taciti editionem moliatur nobis non inimicus; Elzeviriis8 enim omnibus diffido. Habeo emendationes et explicationes non paucas9, race mationem post tot vindemias.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 888. Antw. op no. 4342.
    2 - Over de Lucanusuitgave zie men no. 4311, p. 631 n. 3.
    3 - Vgl. no. 4346, p. 684 n. 4.
    4 - Karl Ludwig van de Palts.
    5 - Cornelia de Groot. Het betreft hier het proces, aangespannen door Adriaen van Naeltwijck.
    6 - Louis Le Charon -Charondas-, Frans letterkundige en jurist.
    7 - Maria en Cornelia bevonden zich in het vaderland.
    8 - Abraham en Bonaventura Elzevier.
    9 - Het volgend jaar verscheen bij de Elzeviers: C. Corn. Tacitvs ex I. Lipsii Editione cum Not. et Emend. H. Grotii. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Elzeviriana. Anno 1640; Ter Meulen-Diermanse, no. 515.