eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4367. 1639 november 5. Aan Willem de Groot1.

    Narrationem, mi frater, tuam de rebus mari gestis scriptam Octobris 242 recte accepi gratiasque ago. Misi ad te per filium natu minimum3 nova nostra poemata. Ea cui voles trades, dum ne Vogelio4, qui nos decepit tuoque abusus est nomine. Exemplar non curo. Si certus esse possem de Blavio5, primum eum mea editurum ordine eo, quem ego praescriberem ac primo ἀνώυμα quaedam, deinde nullam interpositurum moram, quod in aliis fecit, praeterea usurum correctoribus, qui latina Graecaque intelligant, possem in multum tempus ejus praela exercere.

    716

    Sed terret me Vossius6, qui et Meursii7 et suo nomine multa de eo queritur. Rogo diligenter inquiras.

    Habeo penes me libros correctos de Iure belli et pacis8 et notas, quae tantae sunt, quantum libri ipsius dimidium aut ultra. Sed quandoquidem de nova horum editione scripsit Cramoisiacus9, exspectatur Blavii responsum. Id ubi cognovero, videbo, quid fieri possit. Post edita pauca ἀνώνυμα exigui impendii et haud dubie multos tractura lectores in Gallia, Anglia atque alibi, valde desidero edi nostra ad Novum Testamentum10, quae bene descripta sunt. Post id Anthologiam11, deinde historias Batavicas12 et Gotthicas13. Nunc etiam ad quaedam Veteris Testamenti loca annoto14 perutilia. Habes temporis, quod a negotiis mihi superest, rationem.

    Vale, frater optime.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Novembris 1639.

    Cum videam Argentoratensem Taciti in folio editionem15 nimis diu trahi, constitui ei, qui primus Tacitum est editurus, meas notas16 non magnas, sed nec inutiles dare. Si quid tale rescieris, mone me.

    Quae de antichristo commentati sumus17 et sine nomine constituimus edere, audio D. Utenbogardo18 et Episcopio19 minus probari. Ego certus sum illos non dicturos probabiliora et nostra valde probari a Gallis et Anglis, qui videre.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 888. Antw. op no. 4352; beantw. d. no. 4386.
    2 - No. 4352.
    3 - Diederik de Groot.
    4 - De Leidse uitgever Hieronymus de Vogel.
    5 - De Amsterdamse uitgever Dr. Johan Blaeu.
    6 - De Amsterdamse hoogleraar Gerardus Johannes Vossius.
    7 - Johannes Meursius. De uitgave van zijn werken door Dr. Johan Blaeu ondervond aanzienlijke vertraging.
    8 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturæ & Gentium, item juris publici præcipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLII; Ter Meulen-Diermanse, no. 571.
    9 - De Parijse uitgever Sébastien Cramoisy.
    10 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm, Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    11 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti et typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV; Ter Meulen-Diermanse, no. 534.
    12 - Hvgonis Grotii Annales et historiæ de rebvs Belgicis. Amstelædami, Ex Typographejo Joannis Blaev. MDCLVII. Cum Privilegiis S.C. Majestatis; & Ordd. Belgicæ Foederatæ, nec non Holl. West-Frisiæque, per annos quindecim; Ter Meulen-Diermanse, no. 741.
    13 - Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Præmissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    14 - Hugonis Grotii Annotata ad Vetus Testamentvm. Tomvs I. Lvtetiae Parisiorvm, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, Regis & Reginæ Architypographi, et Gabrielis Cramoisy. viâ Iacobæâ, sub Ciconiis. MDCXLIV. Prostant Amsterdami, Apud Iohannem Blaev. ... Tomus II ... Tomus III; Ter Meulen-Diermanse, no. 1137.
    15 - Zie dl. IX, p. 108 n. 6.
    16 - Zie no. 4358, p. 701 n. 5.
    17 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1100.
    18 - Johannes Wtenbogaert, leider der remonstranten.
    19 - Simon Episcopius, remonstrants theoloog.