eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4458. 1640 januari 7. Aan J.A. Corvinus1.

    Vir clarissime,

    Vidi cum gaudio reducem ab itinere filium Cl.is v.ae2, cui pro vetere nostra amicitia

    9

    omnia erunt exposita, quae meae erunt facultatis. In negotiis etiam ipsi commendatis mea commendatio consiliumque non deerit.

    Erotemata tua3 vidi, sed multis partibus mutila corruptis aut amissis paginis non paucis. Laudo tamen ordinem et τὸ σαφηνές judicans tanquam ἐξ ὄνυχος λέοντα4.

    De permissione quod scripsi5 hunc sensum habet: Lex, quae id permittit, quod jure naturae ac gentium licet, nihil in ea re agit, tantum abstinet agere quod agere poterat, id est non prohibet, id intellige: nisi lex aliqua civilis prior idem interdixerit. Post id enim si quid lex sinat fieri, ea non tam permissio vocatur quam derogatio legis aut solutio a lege, quae vulgo dispensatio dicitur. Lex quoque naturae cum permittere aliquid dicitur, id nihil est aliud quam non prohibere, quae est negatio actionis, non actio, sed ad actionis genus reducitur eo modo, quo punctum ad quantitatem, zero ad numerum.

    Christus Patiens, juvenilis mea tragoedia6, nuper a Sandesio7, poëta optimo, versa est in Anglicum sermonem et dedicata regi8. Multa misi in terras vestras, quae lucem exspectant, futuram eam pulchriorem, si Cl. v.ae placeat nostris foetibus obstetricari.

    Vale, vir doctissime atque optime.

    Cl. vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    VII die Januarii anni MDCXL, quem Cl. V. omnibusque ei caris felicem precor.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem, Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Stolker (ed.), Grot. Epist. sex, p. 14. Johannes Arnoldi Corvinus was rechtsgeleerde te Amsterdam.
    2 - Arnold Corvinus († circa 1680), later hoogleraar te Mainz.
    3 - Ioh. Ar. Corvini, JC. Enchiridivm: seu Institvtiones Imperiales, insertis latioribus materijs, theoricè ac practicè digestae, et explicatae per erotemata. Amsterodami, apud Ludovicum Elzevirium. A.o 1640.
    4 - Vgl. Alcaeus, frgm. 66 (ed. Edmonds): ἐξ ὄνυχος δὲ λέοντα γράψαις.
    5 - Hvgonis Grotii De Ivre Belli ac Pacis libri tres I c. I § IX (ed. De Kanter-van Hettinga Tromp, p. 34): ‘Permissio autem proprie non actio est legis, sed actionis negatio, nisi quatenus alium ab eo cui permittitur obligat ne impedimentum ponat’. Zie ook Hugo de Groot, Inleidinge tot de Hollandsche Rechtsgeleerdheid I, 2, 2 (ed. Dovring-Fischer-Meyers, p. 3).
    6 - Hvgonis Grotii tragoedia Christvs patiens. Lvgdvni Batavorvm, Ex officina Thomæ Basson. MDVII [sic, pro: MDCVIII]; Ter Meulen-Diermanse no. 31.
    7 - George Sandys (1578-1644), vooral bekend als vertaler van Ovidius.
    8 - Christs passion. A tragedie. With annotations. London, Printed by Iohn Legatt. MDCXL; Ter Meulen-Diermanse no. 43. Het werk is door de vertaler opgedragen aan Karel I.