Frater optime,
Heri cum filio Petro Lugduni Batavorum fui et, cum juvenem Cunaeum2 disputantem audivissem, prius Salmasium3, deinde et Heinsium4 conveni. Neuter nobis de Commentatione περὶ Ἀντιχρίστου5 verba fecit; interea ex aliis intelligo illum aliquid meditari contra vocem ΟϒΛΠΙΟΣ et numerales in illa litteras, praecipue finalem6, hunc vero apud omnes depraedicare tuum id esse opus et orthodoxae sententiae adversari. Lugduni sane vix quisquam de auctore dubitat et eruditissimum esse scriptum nemo non judicat.
Rivetus7 ait sibi in manu esse commentarium super variis Apocalypseos8 locis, in quo aliquot capitibus ostenditur papam esse antichristum, a Molinaeo conscriptum9, quem jam hac occasione sit publicaturus.
Presbyteria hujus provintiae rem ad suum forum pertinere putant ideoque cognitionem de tota re habere; forte et acri censura notare librum parant.
Salmasius jam edit commentarium de Faenore trapezitico10, in quo Cloppenburgium11 egregie perstringit, sed et ipse theologorum aculeos non evitabit et jam queritur eos in se incurrere velle, quod magistratum trapezitam faciat quodque aliquo loco scripserit, homines omnes ad perfectionem non contendere, forte nec debere12.
Mairius13 jam occupatus variis editionibus iis absolutis Notas in Lucanum14 praelo subjicere cogitat.
164
Elzevirii15 Tacitum16 edunt eodem quo Senecam philosophum edidere17 charactere sane eleganti eique operi jam ultra dimidium perducto paucis septimanis finem se imposituros promittunt; quare si tuas Notas mittere velis, facies ipsis rem gratissimam.
Typographus, qui poemata tua recudit18, rogavit, ut et nova sibi dentur, promittens se praepositurum, quam voluerimus, praefatiunculam; sed hoc an tibi placiturum sit, dubito.
Commentarius de Fide et operibus19 jam fere est absolutus, ut nobis indicavit Corcelius20, qui notas ad Decalogum21 petiit, quas illi cras mittemus.
Parens noster, qui jam aliquot annos herniosus fuit, nunc etiam in inguine ulcus purulentum accepit, ex quo jam decumbit, cum hodie et febricula accessit, quare praeter chirurgum etiam medicum cras advocabimus. Uxorem22 cum minore filio23 bene ad nos rediisse laetor.
Errata, quae nuper misisti24, accepi; novas editiones Apologetici25, de dogmatibus Pelagianis26 et de Veritate religionis Christianae27 expectabo. Vossium28 puto offensas theologorum, quas semel expertus est, metuere, forte et protestantibus odiorum in papam causas adimi aut minui nolle.
Quod de catalogo librorum anni 1639 scribis29, quid sit et unde ortum duxerit, nescio.
Quingenta tantum περὶ Ἀντιχρίστου exemplaria excudit Blavius30; notata in Evangelia31 omnino in folio edi debebunt.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXV Martii 1640.
Smoutius32 hodie hic publicam concionem habens multa stulte dixit, inter alia et librum de arte amandi allegavit non illum Ovidii, sed Solomonis33 a se designari dicens;
165
praecipue vero debacchatus est in tolerantiam remonstrantium rogans auditores, ne unquam vellent committere, ut ecclesia et politia in illum recidat locum, quo ante annum 1618 fuerit.Postquam haec scripseram, tuam accepi epistolam34 cum erratis in commentario περὶ τοῦ Ἀντιχρίστου et impressis de Veritate Christianae religionis erratis, pro quibus et reliquis in litteris contentis grates ago et proxime respondebo.
Habet et Rivetus commentarium Schotti senatoris in Apocalypsim35, quo quid facturus sit, nescio.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède, A Paris.
In dorso schreef Grotius: 25 Martii 1640. W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 3 Aprilis.