Frater optime,
Accepi literas tuas datas 5 Martii2; ego jam pagellas de Antichristo3 acceperam. Quo magis miror ad te nondum eas pervenisse. Ac sicut veritas factioso hoc tempore multos inimicos habet, metuo, ne cum abortiva non processerint, partus stranguletur; quod ne fiat, et te et si qui verum amant obnixe rogo. Statim in tabernis prostet, mittatur et huc et in Angliam, judicia audiamus. De erratis scripsi antehac4. Nunc exactissimum tibi indiculum mitto, quem vel meis impendiis excudi, addique velim exemplis saltem iis, quae amicis dabuntur. Feci ego jam idem in erratis de Veritate Religionis Christianae5. Nam quia nova in erratis errata erant, pagellae quaedam male indicatae, quaedam a me praetermissa, congeriem emendandorum alteram feci excudi, quam rogo addas iis exemplis, quae primo tempore ad te pervenient a Treselio6. Poterit haec pagella supponi ei, quae errata continens libro cohaeret, et cum praecedentibus paginis conglutinari. Liber is hic bene excipitur. Quidam vir nobilis et novam adornat versionem7.
145
De Anthologia nostra8 adhuc haereo, dandane et illa Blaviis9, ut excudant, ubi et annotata ad N.T.10 et de Iure Belli ac Pacis11, post ista minora, absolverint, an utendum mihi eorum12 opera, qui hic se offerunt. Utrubicunque autem edetur, cupio edi ea forma, qua Stobaeana13, et non dissimilibus typis. Addi autem indices titulorum in alphabetum digestorum, poetarum assignatis locis, ubi cujusque epigrammata reperiantur, eorum, ad quos vel de quibus scripta sunt epigrammata, alium geographicum, in quo sint terrarum, urbium, montium, pontium, fontium, fluminum, palatiorum, balneorum, nomina, praeterea alium, in quo sint historiae omnes et philosophica additis interdum et aliorum auctorum locis, ubi eadem inveniuntur, ad quam rem valde utilia esse possunt quae ad haec epigrammata attulit Brodaeus14, vir sane doctus. Haec indicum accessio opus faciet et spectabile et lecturis perutile. Continet enim et Graeciae et imperii Romani res omnes nobiles plusquam per annos mille, ut in praefatione ostendi15, quae et ipsa lucem et commendationem adferet operi.
De Ophir16 Barrerium17 vidi. Tamen rogo, et alios consulas illorum locorum gnaros exploresque, an Barrerio consentiant aut aliquid adferant probabilius, praesertim de Africa.
Pro pace communi vota facio cum omni Galliae populo. Et Suedia exhausta hominibus et vincendo quoque attrita respirare desiderat.
Inter Galliae Angliaeque reges amicitiam nonnihil laesam restituere laborant hic multi. Neque falluntur, qui ea in re meas partes non postremas putant. Sed utrinque mire obstinatus est animus Anglis blandiri nolentibus, Gallis autem ferocioribus quam ut minis adacti quicquam faciant. Cum legatus Angliae18 nihil nobis in hac re consilii dare possit tacere jussus quamdiu elector19 erit in captivitate, exspecto, ecquid faciendum putet regina Bohemiae20, id ipsum diligenter secuturus. Literae reginae nostrae21 minaces sane non sunt; sed promtum animum ad sublevandum electorem satis demonstrant neque ego quicquam praetermisi, quod regis misericordiam erga afflictam domum excitare possit.
De Trapezitico Foenore librum22 videbimus. Caeterum in mutuo id agi, ut dominium transeat, quomodo negari possit, non video. Neque enim ex mutuo datur vindicatio. Potest quidem idem reddi, sed hoc praeter propositum est contrahentium. Alioqui commodatum esset. In aliis autem contractibus si res perierit, succedit aestimatio, sed in subsidium, non
146
quod id principaliter actum sit. At non putatur inter modos acquirendi dominii mutuum, sed nec solutio, quae tamen pecuniae dominium transfert. Causa est, quod haec commodius in contractibus dicuntur. Alienari non possunt res ecclesiae, nempe res soli et donaria. Sed nimis diu te a foro detineo.Deus te cum parentibus, uxore, liberis servet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 17 Martii 1640.
Spargitur hic libellus maledicentissimus contra cardinalem tanquam schisma a Sede Romana molientem23. Objicitur illi inter caetera, quod veritatem christianam sinat doceri ab iis, qui in ecclesia non sunt.
Virorum doctissimorum hic et senatorum et aliorum favens de libro nostro pro Veritate Religionis Christianae judicium et adsecuta regia auctoritas efficient, puto, ut Voetium24 pudeat eum librum habere pro mahumetistico aut sociniano.
Velim scire, cujas et cujus eruditionis sit ille Cyprianus Reineri25, de quo scribis26.
Annotata nostra ad Novum Testamentum ubi edentur, velim primam probaturam paginarum deferri Corcellio27, ultimam Vossiis28, qui operam suam ultro offerunt. Si quis horum aberit aut impeditus erit, putem succedere posse Corvinum29, qui et ipse se obtulit. Cogita, quaeso, quid expediat nobis et publico. Multis de causis expeto, ut mearum omnium editio properetur quantum fieri poterit.
164030.