Frater optime,
Nihil nunc literarum abs te habui, cum eas exspectarem vel maxime. Sed tu quoque meas postremas2 forte non acceperis; incluseram enim eas fasciculo misso ad uxorem3, quae nescio an jam ad vos venerit necne.
In iis respondebam de odio protestantium; me scilicet in honestissimo proposito minuendi maledicta et nimios animorum fervores, ut concordiae praeparentur christiani, odia non morari, quae tamen nec tam erunt multorum nec tam diuturna quam nonnulli putent. Reipsa enim experior ex doctissimis reformatorum, ubi cum eis colloquor measque super illis rebus sententias explico, mecum eos sentire.
Quod quotidie fiet magis et magis, modo spargi possint quam latissime isti libelli ἀνώνυμοι4. In quibus liquido affirmare possem nihil me dedisse partibus, veritati autem omnia quae potui. Spero igitur jam in manibus esse primum libellum mittique in Gallias et
177
Angliam et ad me exemplaria quaedam; unum enim duntaxat habui. Eodemque deinde modo processuros alteros et perventuros ad me. Moras omnes abrumpi eo magis velim, ne tempus detur contra moliendi inimicis veri aut meis aut etiam Blaviorum5, inter quos est Cramoisiacus6 infensus eis, quod praelati sint ipsi in edendis nostris de Iure belli ac pacis7. Rogo et te et eos, qui liberi a studiis partium vero ac paci favent, ut in honestissimo desiderio mihi sitis adjutores animumque addatis ad perficienda caetera, in quibus laboro.Si satis esset exemplarium de Veritate religionis Christianae8, velim dari et Corcellio9. Sed vereor, ne sufficiant quae misi. Vossii filiis10 non parum debeo. Compacta dari rectius erit nec gravis impensa; si exemplar unum aut alterum desideretur, poteris ex eis, quae librarius mittet, pro me emere et dare amicis, inter eos Barlaeo11.
Dedi hodie filio meo12 hinc discedenti ad castra mea poemata sacra in quarto13. Velim aliud exemplar in quarto per amicum siquis se offert; alioqui in illa minore forma14 ad me mitti vel per tabellarium. Quae enim habui, omnia dedi petentibus, ut bonum commune.
Deus te, parentes, conjugem tuam liberosque et amicos servet et sospitet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae 31 Martii 1640.