Frater optime,
Etsi nihil magni hoc quidem tempore scribendum habeam, quia tamen proxima vice nihil a me accipies - sum enim cum Strideno2, Bossio3 aliisque collegis evocatus Culenburgum, ut nostris calculis interjecta illic terminetur revisio - et ut pariter te de patris valetudine edoceam, nolui officio meo deesse.
Scias igitur medicos de patre quidem nihil desperare, sed nec in tam provecta aetate magni quid promittere audere, diligentiam sane suam probare neque male procedere principia; sed nimirum incertum est, an curationi ejus mali, quod vel juvenes absumeret, seniles vires suffecturae sint. Nos quod id nobis erit praestabimus, reliqua Deo commissuri, cui nos nostraque omnia curae semper fuisse non parvis comperi argumentis.
Mater quoque prae aetate fatiscere incipit et, quanquam a morbis libera, catharris e capite in pectus delabentibus valde atteritur et, cum parvi sit victus, etiam extenuatur. Uterque tamen parens heri4 nativitatis tuae memoriam, cum tuis5 meisque6 et sororis Losecatiae liberis7 laeto celebravit animo, ne nos tui unquam oblivisci putes.
Utenbogardus8, qui heri nobis adfuit, negat se ulla de commentatione περὶ Ἀντιχρίστου9 judicia intelligere. Ego, cum nuper amico adessem, intellexi Golium professorem10 reperisse numerum 666 in Apocalypsi11 annotatum ex solis numeralibus latinis constare hunc in modum DCLXVI, ubi nullus numerus repetitur et, quanquam millena-
195
rius deest, potest is dici ex duobus prioribus esse compactus; id aliqui in argumentum trahunt ejus, de qua illic agitur, bestiae in ecclesia latina extiturae.Miror nos nondum accipere illa de Fide et operibus12, quae jam absoluta oportuit, praesertim cum quae ad Decalogum notata13 serio petierit Corcelius14.
Qui in urbibus ad Mosam et Vahalum habitant, Dordraci, Gorichemi, Sylvae ducis, Graviae, imo et Daventriae, magno consensu testantur ea nocte, quae inter diem Martis et Mercurii III et IV hujus mensis intercessit, duabus circiter horis ante solis exortum tantum illic extitisse terrae motum15, ut aedificia nutarent, solum concuteretur, campanae etiam sonare inciperent, quod rarum in his nostris regionibus; sunt qui et Hagae se eundem motum, sed minus validum sensisse dicant. Hoc quid portendat, tempus docebit.
Princeps16 cum sua podagra etiamnum conflictatur et totam hanc noctem insomnem egit, quod minus bene convenit ad exercitum propediem cogendum profecturienti.
Vale, frater optime, et nos, ut soles, ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, IX Aprilis 1640.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy trèschrestien, A Paris. 13 st.
In dorso schreef Grotius: 9 April 1640. W. de Groot.
En boven aan de brief: rec. Apr. 17.