Vir reverende,
Mitto exemplum libri mei de Veritate Religionis Christianae2 cum accessionibus non spernendis; rogo errata, quae satis multa sunt, aliquis corrigat. Ubi occasionem reperero, mittam et amicis aliis.
Epistolam tuam scriptam postridie Calendas Ianuarias3 recte accepi. Opto τοῖς σϰοτοδινιῶσι plus lucis. Regi optimo4 ὅπερ ϑέμις ἐστιν ἀνάϰτων ad quas res si quid conferre possim, faciam promto animo.
121
Hokeri5 interpretem quaeram. Sed et vos quaerite. Dignus est, qui in omnibus linguis legatur.
De epistolis patris6 rogo cogita.
Amat te tibique pro amore gratias agit patri tuo quondam carissimus Labbaeus7. De Christi patientis versione8 N.D. de Sandis9 de benignis in me elogiis illustrissimo D. Falclandio10, de exemplis tibi gratias ago voloque persuasum iis omnibus nihil me malle quam prodesse rei christianae.
Vale, vir optime.
Tuus totus et patris et tuo jure
H. Grotius.
Lutetiae, V Martii MDCXL.