eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4545. 1640 maart 5. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    E postremis meis litteris2 intelleges, quomodo se res habeat super editione tuorum operum. Interea a filio3 Amstelodamo litteras accipio, quibus indicat jam absolutam esse prioris commentarii editionem4; ipse vero qui jam ante diem Saturni aut certe sub eum reditum ad nos suum cum operis exemplari erat pollicitus, nullus comparuit, forte quia tardius quam speraverat opus processit. Quare non est opus erratorum indicem - quem in tuis litteris non repperi - ad me mittere, nisi ubi acceperis librum omnibus suis numeris perfectum.

    De regione Ophyr5 mihi sane quam maxime arridet sententia Varrerii6, qui eam in regione Pegusiorum in India possit, ut ex dissertatione, (q)uae Pontani7 adversus Seldenum8 discussioni postpos(it)a est, videre licet.

    Pro iis, quae de spe pacis communis et Galliarum cum Anglia particulari(s) scribis, gratias ago pro qua te allaborare, etiam ea, quae quot septimanis hic excuduntur, nova produnt.

    Caeterum et hoc celare te nolo, conventum a me qui se ejus, quae a regina vestra ad te est missa, epistolae9 exemplum vidisse asseverabat eamque satis ad eam rem efficaciae habere negabat.

    Dominus Salmasius10 jam edit tractatum de Faenore Trapezitico11, in quo egregie - ut audio - vapulabit Cyprianus Regneri jc.tus12, qui sententiam adversus eum Cunaei13 de mutuo ejusque alienatione scripto14 defendit.

    123

    Parentes et uxor te resalutant.

    Vale.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim, Hagae Comitis, V Martij 1640.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Maert.

    En in dorso: 5 Martii 1640. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Antw. op no. 4523; beantw. d. no. 4561.
    2 - No. 4530.
    3 - Pieter de Groot.
    4 - Commentatio... de Antichristo...; voor de volledige titel zie no. 4453, n. 2.
    5 - Vgl. no. 4523.
    6 - Gaspar Barreiros († 1610); zie ook volgende noot.
    7 - Johannes Isacius Pontanus (1571-1639), hoogleraar te Harderwijk. Hij bestreed John Selden in: Joh. Isacii Pontani Discvssionvm Historicarvm Libri duo. Quibus Præcipuè quatenus & quodnam mare liberum vel non liberum clausumque accipiendum dispicitur expenditurque. Accedit, præter alia, Casparis Varrerii Lvsitani de Ophyra regione & ad eam Navigatione Commentarivs. Hardervici Gelrorvm, Excudebat Nicolaus à Wieringen Gymnasij Typographus. M.DC.XXXVII.
    8 - De Engelse jurist John Selden (1584-1654); zie over hem dl. V, p. 515 n. 7-9.
    9 - No. 4444 (dl. X).
    10 - Claude de Saumaise - Salmasius -, klassiek filoloog, hoogleraar te Leiden.
    11 - Dissertatio De Foenore Trapezitico, in Tres libros divisa. Claudio Salmasio Auctore. Lugduni Batavorum, Ex officina Ioannis Maire. MDCXL.
    12 - Cyprianus Regner van Oosterga (1614-1687), jurist te Leiden.
    13 - Petrus Cunaeus - van der Cun - († 2 december 1638), taalgeleerde en jurist.
    14 - Cypriani Regneri De Inivstitia Quarundam Legvm Romanarvm Libri Duo. Contra Jacobum Mæstertium JCtum. Adjecta est ad caput 19. [sic; pro: 18] libri 1. brevis Apologia pro manibus Petri Cunæi adversus Clavdivm Salmasivm... Lugduni Batavorum, Apud Justum Livium. MDCXL.