eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4444. 1639 december [29]. Van Christina van Zweden1.

    Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum, Wandalorumque
    designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps
    Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina.

     

    Gratiam et favorem Nostrum singularem.

     

    Nobilis ac magnifice Nobis sincere fidelis.

    Celare te nolumus reginam Bohemiae2 nos per literas diligenter rogasse, ut operam nostram contribueremus tibique legato nostro mandaremus summae diligentiae eo allaborare, quo filius eius natu maior princeps elector3 liberetur ac dimittatur e detentione in Gallia, prout vides ex adiecto literarum apographo sub n.o 14.

    Nos quidem, cum aliter nequeamus quam intercedendo et sollicitando apud christianissimum regem5 desideriis dictae reginae satisfacere, scripsimus eidem regi literas, quarum argumentum ac tenorem perspicis ab exemplo sub n.o 26 et quod reginae responderimus sub n.o 37.

    Clementer proinde tibi mandamus, ut literas istas regi commodo tempore offeras, etsi quid praeter ea, quae ei scripsimus, pro obtinenda principis relaxatione in medium proferre e re atque usu tibi visum fuerit, id pro insigni tua industria ac perspecta prudentia peragas ita tamen, ne rex offensam inde aut suspicionem aliquam concipiat, ac si nostratium quispiam, consiliorum ducis, quae inivisse non citra praeiudicium regis Galliae insimulatur, conscius fuisset.

    Feceris ita rem nobis gratam, et quo officio te reginam, electorem adeoque totam domum Palatinam tibi devincieris.

    839

    Atque hisce te Deo commendamus.

    Dabantur Kopiae Vesmaniae, die Decembris Anno 1639.

    Sacrae Regiae Mai.tis Regnique Sueciae
    respective tutores et administratores,
    Gabriel Oxenstierna, Gustavi R.S. Archidapifer,
    Jacobus De la Gardie, R.S. Marschus mp,
    Ericus Rijning in loco R.S. Admiralis,
    Axelius Oxenstierna, R.S. Cancellarius mp.,
    Gabriel Oxenstiern L.B. in Moërebij et
    Lindholm R.S. Thesaurarius mp.

    Adres: Nobili et Magnifico, nobis sincere fideli, nostro apud Christianissimum Galliarum Regem, Legato ordinario, Dn.o Hugoni Grotio.

    In dorso schreef Grotius: Regina nostra. Dec. 1639. Ian. 1639 (sic).

    En boven aan de brief: Rec. 8 Febr.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5. Door de regenten eigenh. ondertek. Beantw. dd. 11 februari 1640 aan de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    2 - Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen.
    3 - Karl Ludwig van de Palts.
    4 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5; brief dd. 21 november 1639.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5; brief dd. 19 december oude stijl 1639.
    7 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5; brief dd. 17 december oude stijl 1639.