eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4523. 1640 februari 25. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Gaudeo post anni totius dispendium nescio unde ortum, certe non a veri amantibus, edi coepisse commentationem non inutilem ad loca, quae de Antichristo agunt aut agere putantur2. Forma est sane exigua, sed non inelegans, ut ex prima paginarum ogdoade ad me transmissa cognovi. Ejus ogdoadis errata mitto, ut aut calamo corrigantur aut ad

    95

    calcem annotentur. Velim autem septimo quoque die per Corcellium3 aut Blavium4 mitti ad aliquem amicorum, qui Hagae sunt, impressas pagellas, ut tu sub fasce aut D. Spiringii5 aut, ubi aderit, uxoris meae6 eas ad me mittas. Ego vero errata remittam. Interest enim operis, ne ejus auctor imperitus credatur. Velim autem typographum festinare, quantum fieri poterit, ne qua impedimenta interveniant. Ea una re amicitiam meam emereri potest. Tum vero, quot exemplaria praelo subjiciat, scire cupiam.

    Est et aliud in quo me adjutes velim. Versor nunc in historia rerum Salomonis. Disputant eruditi, ubi sit Ophir, in Asiane, ut censere videtur Josephus7, an in Africa, id est inter sinum Arabicum et caput Bonae-Spei, ut alii; nam de America non est credibile. Veritas per notas indaganda est. Advehebatur ex Ophir non aurum tantum et argentum I Reg. IX, 28; X, 11 et 228, sed et lapides pretiosi, ebur et similia ibidem 22. Quaeras igitur rogo ex iis, qui eas terras novere, in qua parte haec reperiantur et ubi, puta in Sofala, Mosambica aut alibi. Id ubi noverimus, conjectura deinde assequemur, quae sint ligna Algumim X, 119, quae varie exponunt, quidam corallia, alii ϑύϊνα, alii πευϰήν; praeterea ךבײם10 sintne pavi an psittaci an, ut Josephus vult, struthiones an simiorum genus quoddam, ut volunt alii. Sunt qui putant non longe ivisse naves Salomonis, sed adiisse insulam aliquam ipsius sinus Arabici sive maris Rubri, quam alii Ὀρφῆν insulam nominant, alii Sapphirinam, quod non longe abest ab Σοφίρ, qua voce hic LXX11 ac Josephus12 pro Ophir utuntur.

    Haec scripseram, cum literas accipio tuas13, quibus inter alia Lonium14 venisse significas. De quo gaudeo et gratias ago quod tam benigne operam polliceris tuam, ut edantur nostra tam ἀνώνυμα quam nomen habentia idque praescripto ordine. Itaque simul illa de Fide et Operibus15 praelo subjici coeperint, mittam quae sunt ad Decalogum16.

    Cancellarius Franciae17 nunc Cadomi est, cujus urbis non erit quam Rhotomagi conditio melior. Inde in Armoricam Britanniam iturus est.

    Illa decem millia puto scribi ad fovenda arma Leodiensium.

    Batavi vestri, nec enim mei ultra, magnos animos capiunt de navali successu18. Ut eorum legati a regiis legatis titulo Excellentia salutentur, non obtinebunt, non magis quam Genuates. Venetorum alia est ratio ob regna, quae possederunt aut possident, quanquam

    96

    vera causa, quae eos regibus poene - non enim ex toto - aequavit, est opera navata pontifici19 contra Fridericum Barbarossam20.

    Suedi nostri Coloniam non mittent, sed Hamburgi de pace loquentur et audient consciis tamen Gallis.

    Anglia arma multis de causis in parato habere debet, nam et cum Scotis nondum est completum negotium et metuitur, ne id malum contage in Angliam serpat.

    Cum Gallis spero invenietur concordiae ratio, in qua re legati omnes laboramus et citra paucos dies ex mandato reginae nostrae21 regem compellabo.

    De Hellenistico sermone mecum sentiunt et eruditi senatores et utriusque partis theologi qui hic sunt. Id mihi placet. Nam τὸ γὰρ μηδὲν ἄγαν, ἄγαν με τέρπει22.

    Deo gratias ago de restituta patri23 valetudine: ipsi vero, matri nostrae uxorique tuae pro faventibus votis, quibus paria facio.

    Naeldwyckius24 ut video id agit, ut possessionem trahat ad finitum usque judicium.

    Apochas Ventidii25 scriptas manu invenietis Amstelodami apud Matthiam Heufdium26. De illa exceptione, nisi charta penes institutum reperiatur, nihil hic scitur. Hic nemo permittitur manum in controversiam trahere, nisi inscribatur falsum, sub poena talionis.

    Vale, frater optime.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 25 Februarii 1640.

     

    De Lucano et Poematis27 siquid est, rogo norim; et si editur cum notis Tacitus28. Fasciculus ille, quem Lonius ad uxorem attulit, a vobis aperiri poterit sine ullo malo.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 892. Antw. op no. 4511; beantw. d. no. 4545.
    2 - Voor de volledige titel zie no. 4453, n. 2.
    3 - Etienne de Courcelles.
    4 - Dr. Johan Blaeu.
    5 - Petter Spiring Silvercrona, resident en raad van financiën van Zweden in Den Haag.
    6 - Maria van Reigersberch bevond zich in Zeeland.
    7 - Flavius Josephus Antiquitates Judaicae, VIII, 164: τὴν πάλαι μὲν Σώφειραν νῦν δὲ χρυσῆν γῆν ϰαλουμένην τῆς Ἰνδιϰῆς ἐστιν αὕτη.
    8 - 1 Kon. 9, 28: Qui, cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum... detulerunt ad regem Salomonem; 1 Kon. 10, 11: classis..., quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas; 1 Kon. 10, 22: deferens inde aurum et argentum, et dentes elephantorum et simias et pavos (Vulg. 1965, p. 267). Zie Grotius' commentaar ad loc., Hugonis Grotii Annotata ad Vetus Testamentvm. Tomvs I. Lvtetiæ Parisiorvm, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, Regis & Reginæ Architypographi, et Gabrielis Cramoisy. viâ Iacobæâ, sub Ciconiis. MDCXLIV. Prostant Amsterdami, Apud Iohannem Blaev; Ter Meulen-Diermanse no. 1137.
    9 - 1 Kon. 10, 11; de hebreeuwse bijbeltekst geeft אלמגים (almugim) als beste lezing.
    10 - De tekst der Epist. geeft abusievelijk מבײם.
    11 - 1 Kon. 9, 28: εἰς Σωφηρα; 1 Kon. 10, 11: ἐϰ Σουφιρ; 1 Kon. 22, 49: είς Σωφιρ.
    12 - Zie n. 7.
    13 - No. 4511.
    14 - Arnold van Loon.
    15 - Zie voor de volledige titel no. 4453, n. 4.
    16 - Zie voor de volledige titel no. 4453, n. 7.
    17 - Pierre Séguier.
    18 - De overwinning van Maerten Harpertsz. Tromp op de Spaanse armada bij Duins.
    19 - Alexander III, paus van 1159 tot zijn dood in 1181.
    20 - Zie dl. VI, p. 507 n. 2.
    21 - Zie no. 4444 (dl. X).
    22 - Vgl. Anthologia Palatina IX, 110: τὸ Μηϑὲν γὰρ ἄγαν ἄγαν με τέρπει.
    23 - Jan de Groot; hij overleed op 3 mei 1640.
    24 - Adriaen van Naeltwijck; voor het proces met als inzet de erfenis van Jacob van Oldenbarnevelt, heer van Berkel en Rodenrijs, zie dl. X, no. 4119 en register onder deze namen.
    25 - Bedoeld is Jacob van Oldenbarnevelt, heer van Berkel en Rodenrijs; de toespeling op Ventidius - vermoedelijk Publius Ventidius Bassus of Quintus Ventidius; vgl. Juvenalis Sat. VII, 197-199 en XI, 22 - is mij niet geheel duidelijk.
    26 - Matthias Hoeufft, bankier te Amsterdam, neef en vertegenwoordiger van de Parijse bankier Johan Hoeufft.
    27 - M. Annæi Lvcani Pharsalia, sive de bello civili Cæsaris et Pompeji Lib. X. Additæ sunt in fine Hvgonis Grotii notæ Ex binis antehac editis junctæ, auctæ, correctæ. Et Thomæ Farnabii in margine etc. Amsterodami Apud Ioannem Blaeuw. A.o MDCXLIII; Ter Meulen-Diermanse no. 430.
    Hug. Grotii Poemata, omnia. Editio quarta. Lugduni Batav. Apud Hieronymum de Vogel. MDCXXXXV; Ter Meulen-Diermanse no. 5.
    28 - C. Corn. Tacitvs ex I. Lipsii Editione cum Not. et Emend. H. Grotii. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Elzeviriana. Anno 1640; Ter Meulen-Diermanse no. 515.