77
Frater optime,
Ex postremis tuis litteris2 ordinem, quem in scriptorum tuorum editione3 observari vis, lubens percepi neque in me mora erit ulla, quominus tuae voluntati fiat satis. Ubi intellexero τὰ περὶ τοῦ Ἀντιχρίστου absoluta, mittam et tractatum de Fide et operibus, neque enim prius id facere constitui, ut spe futuri typographus4 praesentia majore diligentia perficiat.
Seditiones Normannicas tantum malorum cumulum post se trahere tristis audio; et sane vix medicina ea videtur, quae tantum calamitatum urbi nuper florentissimae inferat.
Hic multus de paratu bellico sermo et plerique judicant decem, quae conscribuntur, millia magis in Gallorum quam nostros usus armari neque desunt qui de Colonia Agrippina susurrent nonnihil. Interea salvi commeatus pro legatis nostris5 diplomata tandem venerunt necdum tamen Ordines aliquos Coloniam mittere decreverunt, nisi prius constiterit, quo loco habendi, quibus titulis insigniendi sint. Sibi Illustrissimorum, Celsorum, Praepotentum, legatis suis Excellentiae titulos negari nolunt; quo pacto haec alii laturi sint, videbimus. Magnum ad summam rei momentum afferet, quicquid de suis constituerit Suedia et quo tandem evasuri sint Anglicani paratus.
De lingua hellenistica mediam te sententiam tueri video, in qua et ego, utpote ab extremis omnibus alienus acquiesco.
Pater praeterita septimana febricula correptus fuit, e qua jam convaluit; is suis verbis omnia tibi prospera vovere me jussit, cui et mater et uxor mea accedunt.
Illud interea hic oblivisci non debeo, quod nuper super lite filiae6 occurrit, Naeldwikium7 videlicet in eo pedem figere, ut credat consuetudinem Parisiensem de holographis non habere locum, si scriptura testatoris apud haeredem institutum reperiatur. Id unde hauserit, an ex Gallorum jurisconsultorum consiliis an ex suo aut advocati sui cerebro, nescio; tu illic optime scies, quantum huic exceptioni tribuendum sit et an praeter verba consuetudinis tale quid usu introductum sit. Si scripturae aliquae Berkelij8 illic haberi possent, vellem ad nos transmitti.
Heri huc primum venit Lonius9, quem tua de Jure belli et pacis allaturum dixeras; is quaedam se uxori inscripta habere professus est.
Vale, frater optime, et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XIII Septembris10 1640.
78
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
In dorso schreef Grotius: 13 Febr. 1640. W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 22 Febr.