Mi frater,
Gaudeo jam edi τὰ περὶ Ἀντιχρίστου2. Si qua mora est, rogo, ea quovis modo abrumpatur. Velim sequatur illico nostra commentatio de Fide et operibus3. Interim
63
mittam non inutilia ad Decalogum4 exspectans interim, si quid ad ea, quae jam ad me perscripsit, addat aut D. Vossius5 aut ejus incitatu Manasses6. Post haec prima cupio esse, quae ad Novum Testamentum annotavimus7, neque priusquam ea sint edita, edi illa de Iure belli ac pacis8. Post haec omnia sequentur historica9, si spei meae et suae pollicitationi satisfacit Blavius10. Noli committere, ut ordo a me praestitutus ulla in parte mutetur.D. Heinsio11 velim significes me nihil unquam dixisse aliud quam multa mihi placere in ejus Notis12 et quaedam eadem scripta a me fuisse, cum, quid ille scripturus esset, ne conjectare quidem possem. Id ϰατὰ συγϰυρίαν ϰαὶ συνέμπτωσιν factum putavi gnarus multa talia et apud antiquos occurrere. Caeterum mea Annotata universa nemini visa arbitror; partes quasdam non ostendi tantum, sed et legenda exhibui reformatis aliquot et aliis Heinsio tunc peramicis. Viderit ista necne, non definio. Caeterum de lingua Hellenistica, siquid recte judico, et D. Salmasius13 nimis abjecte loquitur, quasi inutile sit id studium, ex quo viri magni multa egregia eruerunt, et D. Heinsius eo obtentu et ingenii fiducia nonnunquam abutitur. Haec inter nos dicta sunto.
Rex non tantum totum parlamentum Rotomagense dimisit et Lutetiam ire jussit, sed et judices sexdecim hinc misit, qui pro parlamento jus dicant; praeterea et privilegia omnia civitati ademit et reditus civitatis in fiscum redegit magno haud dubie in omnes consessus terrore. Magistratus urbici itidem demoti omnes. Civitas duos milliones offert, ut praesidio, quod nunc sex millium est, et a metu arcis liberetur. Inquiritur in nobilitatem in agris quasi et ipsa dissimulando rusticas seditiones aluerit. De pace vix puto hic cogitationes suscipi, non quod non principes, parlamenta, nobilitas, civitates et rustici id velint; sed quia aliter fert ratio τῶν ϰρατούντων.
Quam in partem consilii se inclinatura sit Suedia, videbimus, ubi conventus ordinum, qui ibi agitur, exierit. Ut iste conventus ita etiam qui jam in Hibernia Scotis satis infesta agitur, deinde Anglicus Scoticusque ambo imminentes multum nobis ad dijudicandum de futuro lucis afferent.
64
Gaudeo bene valere pro aetate tam gravi parentes optimos, bene et uxorem liberosque tuos.
Deus omnibus eis faveat.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Februarii 1640.
Fac norim, quaeso, ubi illa de Fide et operibus typis subjici coeperint.